라틴어 문장 검색

post hoc tamen factum rediit in exilium, unde rogatus reversus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8256)
significat autem Marcellum, filium Octaviae, sororis Augusti, quem sibi Augustus adoptavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 8613)
et constat hunc librum tanta pronuntiatione Augusto et Octaviae esse recitatum, ut fletu nimio imperarent silentium, nisi Vergilius finem esse dixisset.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 86112)
qui cum terrae esset adfixus et a nullo potuisset auferri, eum rogatus sustulit, unde inmensa vis aquae secuta est, quae Ciminum lacum fecit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6975)
Marcus Octavius Hersennus in prima adulescentia tibicen, postquam arti suae diffisus est, mercaturam instituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 36313)
cui Octavius, impetrato a magistratibus loco, aedem cum signo sacravit et Victorem incisis litteris appellavit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 36317)
inde est quod paulo post dicit 'neque finitimo Mezentius umquam huic capiti insultans'. Herculis enim mos fuit, ut etiam non rogatus laborantibus subveniret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 5645)
alexim dicunt Alexandrum, qui fuit servus Asinii Pollionis, quem Vergilius, rogatus ad prandium, cum vidis- set in ministerio omnium pulcherrimum, dilexit eumque dono ac- cepit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 13)
in quo videndum est, ne ardorem, sive illa ecpyrosis appellanda est, dicant". quidam hoc loco 'casta fave Lucina, tuus iam regnat Apollo' Octaviam sororem Augusti significari adfirmant ipsumque Augustum Apollinem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 1010)
Tunc Octavius ait:
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 3장 1:1)
"Iam dudum me Octavi nostri acriter angit et remordet oratio, qua in te invectus obiurgavit neglegentiae, ut me dissimulanter gravius argueret inscientiae."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:2)
"de toto integro mihi cum Octavio res est."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 4장 3:4)
"audet Octavius, homo Plautinae prosapiae, ut pistorum praecipuus, ita postremus philosophorum?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 14장 1:4)
Cum Octavius perorasset, aliquamdiu nos ad silentium stupefacti intentos vultus tenebamus, et quod ad me est, magnitudine admirationis evanui, quod ea, quae facilius est sentire quam dicere, et argumentis et exemplis et lectionum auctoritatibus adornasset et quod malevolos isdem illis quibus armantur, philosophorum telis retudisset, ostendisset etiam veritatem non tantummodo facilem sed et favorabilem.
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 39장 1:1)
"Ego Octavio meo plurimum quantum, sed et mihi gratulor nec expecto sententiam, vicimus et ita:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 40장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION