라틴어 문장 검색

Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita uel bilis est mixta, peiorque, si uiridis aut niger.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 7:3)
color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque uigilia praecesserit neque uentris resolutio neque inedia.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 2:1)
Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 11:3)
in praecipiti uero iam esse denuntiat, quae li[q]uida eademque uel nigra uel pallida uel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 6장 12:3)
quorum si nihil euenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 21:2)
si febris non dimittit, eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 35:2)
nigrum tamen pessimum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:4)
Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra aluus profluxit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 31:1)
si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leue et mali odoris;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 32:2)
si os exulceratur, rubet facies et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 33:1)
Aluus nigra, sanguini atro similis, repentina, siue cum febre siue etiam sine hac est, perniciosa est.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 43:2)
Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:3)
Nam si is crassus et niger est, uitiosus est, ideoque utiliter effunditur:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 17:1)
si rubet et perlucet, integer est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 17:2)
Illud magis fieri solet, ut aeque niger adsidue ac primo die profluat;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION