라틴어 문장 검색

nec hoc ad tempus compono, sed abhinc ferme triennium est, cum primis diebus quibus Oeam ueneram publice disserens de Aesculapii maiestate eadem ista prae me tuli et quot sacra nossem percensui.
(아풀레이우스, 변명 53:13)
- Etiamne cuiquam mirum uideri potest, cui sit ulla memoria religionis, hominem tot mysteriis deum conscium quaedam sacrorum crepundia domi adseruare atque ea lineo texto inuoluere, quod purissimum est rebus diuinis uelamentum?
(아풀레이우스, 변명 54:1)
sed enim mundissima lini seges inter optumas fruges terra exorta non modo indutui et amictui sanctissimis Aegyptiorum sacerdotibus, sed opertui quoque rebus sacris usurpatur.
(아풀레이우스, 변명 54:3)
quapropter facile intellego hasce ei tot initiorum enumerationes nugas uideri, et fors anne ob hanc diuini contumaciam non inducat animum uerum esse quod dixi, me sanctissime tot sacrorum signa et memoracula custodire.
(아풀레이우스, 변명 54:12)
testimonium ex libello legi audisti gumiae cuiusdam et desperati lurconis Iuni Crassi, me in eius domo nocturna sacra cum Appio Quintiano amico meo factitasse, qui ibi mercede deuersabatur.
(아풀레이우스, 변명 55:2)
quaesisse causas ex seruo suo, quem Oeae reliquerit, eumque sibi de meis et Quintiani nocturnis sacris indicasse.
(아풀레이우스, 변명 56:6)
* * * Non enim mihi philosophia id genus orationem largita est, ut natura quibusdam auibus breuem et temporarium cantum commodauit, hirundinibus matutinum, cicadis meridianum, noctuis serum, ululis uespertinum, bubonibus nocturnum, gallis antelucanum;
(아풀레이우스, 플로리다 13:1)
quippe haec animalia inter se uario tempore et uario modo occinunt et occipiunt carmine, scilicet galli expergifico, bubones gemulo, ululae querulo, noctuae intorto, cicadae obstrepero, hirundines perarguto.
(아풀레이우스, 플로리다 13:2)
"sed melius de te doctrinaque tua praesumo, qui praeter generosam natalium dignitatem, praeter sublime ingenium, sacris pluribus initiatus profecto nosti sanctam silentii fidem."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:10)
quis leniter fluctuantibus promicant molles plumulae crescunt et fortes pinnulae, duratur nasus incurvus coguntur ungues adunci, fit bubo Pamphile.
(아풀레이우스, 변신, 3권 18:5)
"quam pulchro enim quamque festivo matronae perfruentur amatore bubone!"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:6)
"Sacra diae praetereuntur, templa deformantur, pulvinaria proteruntur,caerimoniae negleguntur;"
(아풀레이우스, 변신, 4권 16:14)
Quo confecto simulatur necessaria praecordiis leniendis bilique subtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:4)
nominant, sed in eius vice subditur alia Proserpinae sacra Saluti.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:5)
"id sacrum nec sollicita nec profana!"
(아풀레이우스, 변신, 11권 5:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION