라틴어 문장 검색

Adloquor en absens absentia numina supplex, si fas est homini cum Iove posse loqui, arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos Ausoniae curam gentis habere deos, O decus, o patriae per te florentis imago, o vir non ipso, quem regis, orbe minor - sic habites terras et te desideret aether, sic ad pacta tibi sidera tardus eas - parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem deme!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 224)
In universo suum locum ipse amittit, in natura deperditur, renuntians propriae morali responsalitati, aut absolutum se arbitrum esse praesumit, potestatem sibi tribuentem res illimitate disponendi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 105:10)
hic testis, hic est arbiter, hic intuetur quidquid est humana quod mens concipit;
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus31)
nempe Charon iugulis miserorum se duce dignas accipit inferias placatus crimine sacro, hae sunt deliciae Iovis infernalis, in istis arbiter obscuri placidus requiescit Averni.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권118)
"vade, homo, adflatu nostri praenobilis oris, insubiecte, potens, rerum arbiter, arbiter idem et iudex mentis propriae, mihi subdere soli sponte tua, quo sit subiectio et ipsa soluto libera iudicio, non cogo nec exigo per vim, sed moneo iniustum fugias iustumque sequaris."
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1187)
omne malum merui, sed tu bonus arbiter aufer quod merui;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1242)
"dux bonus, arbiter egregius, sanguine pascitur innocuo, corporibusque piis inhians viscera sobria dilacerat, gaudet et excruciare fidem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Eulaliae Beatissimae Martyris.22)
"fuci inperitus fac ut adsit arbiter."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1264)
Postremo aut desine, aut cedo quemvis arbitrum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 1, scene 268)
Me cepere arbitrum:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 3, scene 1135)
nec timuit praecipitem Africum decertantem Aquilonibus nec tristis Hyadas nec rabiem Noti, quo non arbiter Hadriae maior, tollere seu ponere volt freta;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 34)
quem Venus arbitrum dicet bibendi?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 77)
interim, dum tu celeres sagittas promis, haec dentis acuit timendos, arbiter pugnae posuisse nudo sub pede palmam fertur et leni recreare vento sparsum odoratis umerum capillis, qualis aut Nireus fuit aut aquosa raptus ab Ida.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 204)
ut quocumque loco fueris vixisse libenter te dicas, nam si ratio et prudentia curas, non locus effusi late maris arbiter aufert, caelum, non animum, mutant, qui trans mare currunt, strenua nos exercet inertia:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1112)
atque liberum arbitris locum et quam altissimum silentium convenire nemo dubitaverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 184:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION