라틴어 문장 검색

Caesareas spectate cruces, spectate catenas, Et caput hoc positum rostris, effusaque membra, Septorumque nefas, et clausi proelia Campi.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 3:52)
Si nihil Europe fecit, tunc Saepta petuntur, Si quid Phillyrides praestet et Aesonides.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XIV3)
Hic quem videtis gressibus vagis lentum, Amethystinatus media qui secat Saepta, Quem non lacernis Publius meus vincit, Non ipse Cordus alpha paenulatorum, Quem grex togatus sequitur et capillatus Recensque sella linteisque lorisque:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVII1)
In Saeptis Mamurra diu multumque vagatus, Hic ubi Roma suas aurea vexat opes, Inspexit molles pueros oculisque comedit, Non hos, quos primae prostituere casae, Sed quos arcanae servant tabulata catastae Et quos non populus nec mea turba videt.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LIX1)
Plorat Eros, quotiens maculosae pocula murrae Inspicit aut pueros nobiliusve citrum, Et gemitus imo ducit de pectore, quod non Tota miser coe+mat Saepta feratque domum.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXX1)
Gaudet in effossis habitare cuniculus antris.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LX Cuniculi1)
alii hunc ordinem volunt 'tum foribus divae templi resedit, media scutorum testudine', quia saepta armis erat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 50512)
saepta armis satellitum scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5061)
tunc Diomedes et Ulixes, ut alii dicunt, cuniculis, ut alii, cloacis ascenderunt arcem, et occisis custodibus sustulere simulacrum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 1665)
alii templum dicunt non solum quod potest claudi, verum etiam quod palis aut hastis aut aliqua tali re, et lineis aut loris aut simili re saeptum est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2006)
qui tamen a Gallis obsidebantur etiam id penetrare cupientibus, quos alii per dumeta et saxa aspera, alii per cuniculos dicunt conatos ascendere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6528)
defensi tenebris et dono noctis opacae multi iterationem volunt, alii dicunt 'tenebris' propter cuniculos, 'dono noctis' somno Manlii;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 6581)
ad cavlas munimenta et saepta ovium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 591)
unde in sacris aedibus et in tribunalibus saepta, quae turbas prohibent, caulas vocamus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 594)
puniceae saeptum formidine pennae Lucanus claudit odoratae metuentis aera pennae (4.438).
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7503)

SEARCH

MENU NAVIGATION