라틴어 문장 검색

Sub porticibus deinde per ordinem fiunt arundinea saepta in modum cavearum, qualescolumbarii tectis superponuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:5)
Ea saepta distinguuntur velut clatris intercurrentibus calamis, ita ut ab utroque latere singulos aditus habeant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 3:6)
Haec cibaria non omnibus promiscue spargenda sunt, sed in singulis saeptis, quae arundinibus contexi oportere proposueram, portione servata quinque feminarum et unius maris, ponenda sunt cibaria, nec minus aqua, quae sit idonea potui.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 6:4)
Quod ubi factum est, mares sine rixa diducuntur in sua quisque saepta cum feminis, et aequaliter universus grex pascitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 7:1)
Minime autem concedendum est feminis extra saeptum parere, sed cum videbuntur sedem quaerere, comprimendae sunt atque tentandae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 14장 5:4)
at contra frequenter animadvertimus intra septa pelagios greges, inertis mugilis et rapacis lupi.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 8:2)
mari Oceano aut amnibus longinquis saeptum imperium;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 9장9)
tum Sentius occanere cornua tubasque et peti aggerem, erigi scalas iussit ac promptissimum quemque succedere, alios tormentis hastas saxa et faces ingerere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장3)
Interea barbari catervis decurrentes nunc in vallum manualia saxa, praeustas sudes, decisa robora iacere, nunc virgultis et cratibus et corporibus exanimis complere fossas, quidam pontis et scalas ante fabricati inferre propugnaculis eaque prensare, detrahere et adversum resistentis comminus niti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 51장1)
Plurimum adulationis Seleucenses induere, civitas potens, saepta muris neque in barbarum corrupta sed conditoris Seleuci retinens.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 42장1)
belli potius iure caderent, datumque militibus qui scalis evaserant signum caedis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 17장4)
Adiabeni cum promovere scalas et machinamenta inciperent, facile detrusi, mox erumpentibus nostris caeduntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 4장8)
Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 1:1)
paulum inde morae, dum ex proximis agris ligones dolabras et alii falcis scalasque convectant:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장6)
post ubi pleraque telorum turribus pinnisque moenium inrita haerebant et desuper saxis vulnerabantur, clamore atque impetu invasere vallum, adpositis plerique scalis, alii per testudinem suorum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 23장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION