라틴어 문장 검색

aedificiaque ipsa certa sui parte sine trabibus saxo Gabino Albanove solidarentur, quod is lapis ignibus impervius est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 43장5)
Ergo saepta pudicitia agunt, nullis spectaculorum illecebris, nullis conviviorum irritationibus corruptae.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 19장 1:1)
naves pari inter se spatio, validis utrimque trabibus conexae, adversum in flumen dirigebantur, iactis super ancoris quae firmitatem pontis continerent, sed ancorarum funes non extenti fluitabant, ut augescente flumine inoffensus ordo navium attolleretur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 34장4)
illi trabibus tegulisque et facibus propugnatores deturbant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 30장5)
Eduxerant Batavi turrim duplici tabulato, quam praetoriae portae (is aequissimus locus) propinquantem promoti contra validi asseres et incussae trabes perfregere multa superstantium pernicie.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 30장1)
en ego praefectus unius cohortis et Canninefates Batavique, exigua Galliarum portio, vana illa castrorum spatia excidimus vel saepta ferro fameque premimus.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 32장7)
sic veteres auctores, sed gnari locorum tradunt undantis bitumine moles pelli manuque trahi ad litus, mox, ubi vapore terrae, vi solis inaruerint, securibus cuneisque ut trabes aut saxa discindi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장21)
fecitque nonnumquam etiam uicatim ac pluribus scaenis per omnium linguarum histriones < . . . . > non in foro modo, nec in amphitheatro, sed et in circo et in Saeptis, et aliquando nihil praeter uenationem edidit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 1:3)
solebat etiam citra spectaculorum dies, si quando quid inuisitatum dignumque cognitu aduectum esset, id extra ordinem quolibet loco publicare, ut rhinocerotem apud Saepta, tigrim in scaena, anguem quinquaginta cubitorum pro comitio.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:2)
nihilo minus urbem praetextatus et laurea coronatus intrauit positumque in Saeptis tribunal senatu astante conscendit ac medius inter duos consules cum Augusto simul sedit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 17장 2:4)
Peragrata Campania, cum Capuae Capitolium, Nolae templum Augusti, quam causam profectionis praetenderat, dedicasset, Capreas se contulit, praecipue delectatus insula, quod uno paruoque litore adiretur, saepta undique praeruptis immensae altitudinis rupibus et profundo mari[s]. statimque reuocante assidua obtestatione populo propter cladem, qua apud Fidenas supra uiginti hominum milia gladiatorio munere amphitheatri ruina perierant, transiit in continentem potestatemque omnibus adeundi sui fecit:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 40장 1:1)
Munera gladiatoria partim in amphitheatro Tauri partim in Saeptis aliquot edidit, quibus inseruit cateruas Afrorum Campanorumque pugilum ex utraque regione electissimorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 18장 1:1)
incohauit autem aquae ductum regione Tiburti et amphitheatrum iuxta Saepta, quorum operum a successore eius Claudio alterum peractum, omissum alterum est.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 21장 1:2)
anniuersarium in castris praetorianis sine uenatione apparatuque, iustum atque legitimum in Saeptis;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 4:2)
gymnico, quod in Saeptis edebat, inter buthysiae apparatum barbam primam posuit conditamque in auream pyxidem et pretiosissimis margaritis adornatam Capitolio consecrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION