라틴어 문장 검색

primum venenum ab ipsis educatoribus accepit tramisitque exoluta alvo parum validum, sive temperamentum inerat ne statim saeviret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장9)
cur enim neminem alium delectum qui saevienti impudicae vocem praeberet?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 43장8)
ergo gubernatores, quamvis saeviente pelago, a Formiis movere;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 46장3)
ubi haec a tribuno relata sunt Poppaea et Tigellino coram, quod erat saevienti principi intimum consiliorum, interrogat an Seneca voluntariam mortem pararet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 61장5)
multoque magis timendum ne in coniugem, in filiam, in cetera pignora eius saeviret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장8)
Legimus, cum Aruleno Rustico Paetus Thrasea, Herennio Senecioni Priscus Helvidius laudati essent, capitale fuisse, neque in ipsos modo auctores, sed in libros quoque eorum saevitum, delegato triumviris ministerio ut monumenta clarissimorum ingeniorum in comitio ac foro urerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 2장 1:1)
singulos sibi olim reges fuisse, nunc binos imponi, e quibus legatus in sanguinem, procurator in bona saeviret.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 15장 2:1)
atrocius in urbe saevitum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장12)
grata erat memoria Capitonis, et apud saevientis occidere palam, ignoscere non nisi fallendo licebat:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 58장5)
Titianum et Celsum nox iuvit, dispositis iam excubiis conpressisque militibus, quos Annius Gallus consilio precibus auctoritate flexerat, ne super cladem adversae pugnae suismet ipsi caedibus saevirent:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 44장9)
Nec ultra in defectores aut bona cuiusquam saevitum:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장1)
igitur duobus militibus, altero legionis quintae, altero e Galli auxiliaribus, per lasciviam ad certamen luctandi accensis, postquam legionarius prociderat, insultante Gallo et iis qui ad spectandum convenerant in studia diductis, erupere legionarii in perniciem auxiliorum ac duae cohortes interfectae.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 68장7)
recitatae pro contione epistulae addidere fiduciam, quod submisse Caecina, velut offendere Vespasianum timens, ipsorum duces contemptim tamquam insultantes Vitellio scripsissent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 9장13)
vultus procul visentibus notabantur, Vitellii proiectus et degener, Sabinus non insultans et miseranti propior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장8)
una vox non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti se tamen imperatorem eius fuisse respondit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION