라틴어 문장 검색

iam te sequetur (currit enim ferox aetas et illi quos tibi dempserit adponet annos), iam proterva fronte petet Lalage maritum dilecta, quantum non Pholoe fugax, non Chloris albo sic umero nitens ut pura nocturno renidet luna mari, Cnidiusve Gyges, quem si puellarum insereres choro, mire sagacis falleret hospites discrimen obscurum solutis crinibus ambiguoque voltu.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 55)
nil Claudiae non perficient manus, quas et benigno numine Iuppiter defendit et curae sagaces expediunt per acuta belli" .
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 419)
sic etiam fidibus voces crevere severis, et tulit eloquium insolitum facundia praeceps utiliumque sagax rerum et divina futuri sortilegis non discrepuit sententia Delphis.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 7:10)
namque sagacius unus odoror, polypus an gravis hirsutis cubet hircus in alis quam canis acer ubi lateat sus.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 123)
Sed in primis interrogatio cum debet esse circumspecta, quia multa contra patronos venuste testis respondet, eique praecipue vulgo favetur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 61:2)
incidunt tamen plerique in hoc vitium vel consuetudine declamatoria vel etiam cupiditate dicendi, dantque de se respondentibus venustissimos lusus, cum modo, se vero nihil dixisse neque tam stulte dicturos;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 334:1)
quod factum venuste nostris temporibus elusit Vibius Crispus, vir ingenii iucundi et elegantis:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 336:3)
praeterea non una ratione moveri solet, neque enim acute tantum ac venuste sed stulte, iracunde, timide dicta aut facta ridentur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 116:2)
sunt enim longe venustiora omnia in respondendo quam in provocando.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 122:2)
venustum esse, quod cum gratia quadam et venere dicatur, apparet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 126:4)
namque quaedam, quae, si imprudentibus excidant, stulta sunt, si simulamus, venusta creduntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 132:5)
Sed in his omnibus cum elegans et venusta exigitur tota expositio, tum id festivissimum est quod adiicit orator.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 148:1)
et Caelius cum omnia venustissime finxit, tum illud ultimum, hic subsecutus quomodo transient, utrum rate an piscatorio navigio, nemo sciebat, Siculi quidem, ut sunt lascivi et dicaces, in delphino sedisse et sic tanquam Ariona transvectum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 150:1)
mire in hoc genere venustus Afer Domitius, cuius orationibus complures huiusmodi narrationes insertae reperiuntur, sed dictorum quoque ab eodem urbane sunt editi libri.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 151:2)
Afer enim venuste Manlium Suram, multum in agendo discursantem, salientem, manus iactantem, togam deiicientem et reponentem, non agere, dixit, sed satagere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 163:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION