라틴어 문장 검색

et erepta morti ac doloribus uirgo, laudes Domino Saluatori una cum ceteris, qui ibi erant, seruis illius referebat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. III. 1:12)
"Ad hoc," inquit, "ueni, ut responsum Domini Saluatoris Ecgbercto adferam, quod te tamen referente oportet ad illum uenire.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. IX. 1:11)
Romamque iturus, et coram apostolico papa causam dicturus, ubi nauem conscendit, flante Fauonio pulsus est Fresiam, et honorifice susceptus a barbaris ac rege illorum Aldgilso, praedicabat eis Christum, et multa eorum milia uerbo ueritatis instituens, a peccatorum suorum sordibus fonte Saluatoris abluit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:5)
Quo in tempore idem papa Agatho, cum synodum congregaret Romae CXXV episcoporum, aduersus eos, qui unam in Domino Saluatore uoluntatem atque operationem dogmatizabant, uocari iussit et Uilfridum, atque inter episcopos considentem dicere fidem suam, simul et prouinciae siue insulae, de qua uenerat.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 4:9)
Senex fidelis prima credendi via Abram, beati seminis serus pater, adiecta cuius nomen auxit syllaba, Abram parenti dictus, Abraham Deo, senile pignus qui dicavit victimae, docens ad aram cum litare quis velit, quod dulce cordi, quod pium, quod unicum Deo libenter offerendum credito, pugnare nosmet cum profanis gentibus suasit, suumque suasor exemplum dedit, nec ante prolem coniugalem gignere Deo placentem, matre virtute editam, quam strage multa bellicosus spiritus portenta cordis servientis vicerit.
(프루덴티우스, Psychomachia, preface 1)

SEARCH

MENU NAVIGATION