라틴어 문장 검색

Quod ubi conspexit, celeriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et vexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur idem ut facerent significabat.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 45:4)
se, cum id fieri vellet, vexillo signum daturum.
(카이사르, 내란기, 3권 89:10)
Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod erat insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; ab opere revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant arcessendi; acies instruenda; milites cohortandi; signum dandum. Quarum rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat.
(카이사르, 갈리아 전기, 2권, 20장1)
ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, facta potestate sequitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 36장3)
Hoc veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati duce Gaio Trebonio, equite Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 40장4)
aurea vexilla mille traunt et argentea,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM215)
peditum vexilla sequuntur et turmae similes eunuchorumque manipli, Hellespontiacis legio dignissima signis.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:153)
at postquam pulsisque bonis et faece retenta peiores legit socios dignusque satelles hinc Hosius stetit, inde Leo, fiducia crevit regnandique palam flagravit aperta libido.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:315)
festinant adeo vexilla moveri.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:276)
et more Gabino discolor incedit legio positisque parumper bellorum signis sequitur vexilla Quirini.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:3)
Augustus veneranda prior vexilla salutat.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:215)
patiarne audire satelles, qui leges aliis libertatemque reduxi?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:229)
vexillum navale dares:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:90)
ne dimissis quidem finem esse militiae, sed apud vexillum tendentis alio vocabulo eosdem labores perferre.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장4)
nec aliud levamentum quam si certis sub legibus militia iniretur, ut singulos denarios mererent, sextus decumus stipendii annus finem adferret, ne ultra sub vexillis tenerentur, sed isdem in castris praemium pecunia solveretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 17장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION