라틴어 문장 검색

alii taedio novae curae semel placita pro aeternis servavisse, quidam invidia, ne plures fruerentur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 80장4)
qui taedio curarum et quia periculum pro exitio habebatur mortem in se festinavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 28장4)
nos saeva iussa, continuas accusationes, fallaces amicitias, perniciem innocentium et easdem exitii causas coniungimus, obvia rerum similitudine et satietate.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 33장6)
igitur paulatim negotia urbis, populi adcursus, multitudinem adfluentium increpat, extollens laudibus quietem et solitudinem quis abesse taedia et offensiones ac praecipua rerum maxime agitari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 41장7)
neque sum ignarus a plerisque scriptoribus omissa multorum pericula et poenas, dum copia fatiscunt aut quae ipsis nimia et maesta fuerant ne pari taedio lecturos adficerent verentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장12)
enimvero Tiberius foedissimis criminationibus exarsit, impudicitiam arguens et Asinium Gallum adulterum, eiusque morte ad taedium vitae compul- sam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장2)
rem Romanam huc satietate gloriae provectam ut externis quoque gentibus quietem velit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 11장5)
ad hoc reges ferocis, vagos populos, solum frugum egenum, taedium ex mora, pericula ex properantia, modicam victoribus laudem ac multum infamiae, si pellerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 20장4)
spoliaque et captivos largiendo ceteras quoque nationes ad defectionem trahebant, cum taedio curarum fessus Ostorius concessit vita, laetis hostibus, tamquam ducem haud spernendum etsi non proelium, at certe bellum absumpsisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 39장8)
sed neque Neroni infra servos ingenium, et Pallas tristi adrogantia modum liberti egressus taedium sui moverat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 2장4)
Sed Agrippina libertam aemulam, nurum ancillam aliaque eundem in modum muliebriter fremere, neque paenitentiam filii aut satietatem opperiri, quantoque foediora exprobrabat, acrius accendere, donec vi amoris subactus exueret obsequium in matrem seque Senecae permitteret, ex cuius familiaribus Annaeus Serenus simulatione amoris adversus eandem libertam primas adulescentis cupidines velaverat praebueratque nomen, ut quae princeps furtim mulierculae tribuebat, ille palam largiretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 13장1)
ceterum evulgatus pudor non satietatem, ut rebantur, sed incitamentum attulit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장7)
Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem providebat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore principem rebatur nulla sollicitudine turbatum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장1)
Etiam si bella externa et obitas pro re publica mortis tanta casuum similitudine memorarem, meque ipsum satias cepisset aliorumque taedium expectarem, quamvis honestos civium exitus, tristis tamen et continuos aspernantium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 16장1)
finis sequendi nox et satietas fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 37장 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION