라틴어 문장 검색

unum ad potentiam iter, prodigis epulis et sumptu ganeaque satiare inexplebilis Vitellii libidines.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 95장7)
ipsum sane senem et prosperis adversisque satiatum, sed quod nomen, quem statum filio eius Germanico fore?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 66장5)
intellectum id Civili et restincto igne misceri cuncta tenebris et armis iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 29장5)
sed quia naves saevitia hiemis prohibebantur, vulgus alimenta in dies mercari solitum, cui una ex re publica annonae cura, clausum litus, retineri commeatus, dum timet, credebat, augentibus famam Vitellianis, qui studium partium nondum posuerant, ne victoribus quidem ingrato rumore, quorum cupiditates externis quoque bellis inexplebilis nulla umquam civilis victoria satiavit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 38장3)
Isdem diebus Mucianus Vitellii filium interfici iubet, mansuram discordiam obtendens, ni semina belli restinxisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 80장1)
nec ante satiatus est quam membra et artus et uiscera hominis tracta per uicos atque ante se congesta uidisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 28장 1:4)
"fatigatis humus cubile est, cibus, quem occupati rapiunt, satiat, tempora somni artiora quam noctis sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 2장 13:14)
Occuparet sane gazam avidissima gens et ex longa fame satiaret se auro, mox futura praedae sibi:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 1장 7:1)
Plagrabant exurentibus dominis, quae ut intacta ex urbibus hostium raperent, saepe flammas restinxerant, nullo sanguinis pretium audente deflere, cum regias opes idem ignis exureret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 18:1)
sed simul ac cupidae mentis satiata libido est, dicta nihil meminere, nihil periuria curant.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 4:9)
convivas avidos cenam servosque timentis tum rapere atque omnis restinguere velle videres.
(호라티우스의 풍자, 1권, 05장51)
"desiderium desiderio restinguitur."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 11:23)
"ardentes diaboli sagittae ieiuniorum et vigiliarum frigore restinguendae sunt."
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 4:61)
Flamma illa rumphea, custos paradisi, et praesidentia foribus cherubin Christi restincta et reserata sunt sanguine.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 3:24)
Iesu bone, quo illa fervore, quo studio intenta erat divinis voluminibus et veluti quandam famem satiare desiderans per prophetas, evangelia psalmosque currebat quaestiones proponens et solutas recondens in scriniolo pectoris sui!
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 7:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION