라틴어 문장 검색

" Cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 25:7)
At non haec nullis hominum sator atque deorum observans oculis summo sedet altus Olympo:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:1)
Illum exspirantem socii atque extrema gementem obliti ignoto camporum in pulvere linquunt, Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:14)
Altior ac penitus terrae defigitur arbos, aesculus in primis, quae quantum vertice ad auras aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 12:3)
His quidam signis atque haec exempla secuti esse apibus partem divinae mentis et haustus aetherios dixere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 10:1)
post ignem aetheria domo subductum macies et nova febrium terris incubuit cohors semotique prius tarda necessitas Leti corripuit gradum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 39)
namque ipsa, tristi vestis obtentu caput velata, iuxta praesides adstat deos laterique adhaeret verus Alcidae sator.
(세네카, Hercules Furens 5:15)
Sator deorum, cuius excussum manu utraeque Phoebi sentiunt fulmen domus, secure regna - protuli pacem tibi, quacumque Nereus porrigi terras vetat, non est tonandum:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:1)
Cirrhaea Paean templa et aetheriam domum serpente caeso meruit:
(세네카, Hercules Oetaeus 1:50)
Quamcumque partem sedis aetheriae premis, coniunx Tonantis, mitte in Alciden feram quae mihi satis sit.
(세네카, Hercules Oetaeus 4:15)
rupe ab aetheria ferar.
(세네카, Hercules Oetaeus 13:21)
nunc Thessalicam Pelion Ossam . premet et Pindo congestus Athos nemus aetheriis inseret astris;
(세네카, Hercules Oetaeus 17:10)
mille decurrant ferae pariterque Iacerent, hinc feris clangoribus aetheria me Stymphalis, hinc taurus minax cervice tota pulset et quicquid fuit solum quoque ingens;
(세네카, Hercules Oetaeus 20:46)
quid tale Iuno genuit aetherium gerens sceptrum et Tonanti nupta?
(세네카, Hercules Oetaeus 22:33)
manibus excutiam faces caeloque lucem, spectat hoc nostri sator Sol generis, et spectatur, et curru insidens per solita puri spatia decurrit poli?
(세네카, 메데아 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION