라틴어 문장 검색

Convertit ad hanc scaenam Trimalchio vultum et Amici ait pavonis ova gallinae iussi supponi.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:7)
| Subinde intraverunt duo Aethiopes capillati cum pusillis utribus, quales solent esse qui harenam in amphitheatro spargunt, vinumque dedere in manus;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 34:4)
Grex agit in scaena mimum:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 80:18)
Iocari ego senem poetica levitate credebam, cum ille Utinam quidem sufficeret largior scaena, id est vestis humanior, instrumentum lautius, quod praeberet mendacio fidem:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:2)
Et ne quid scaenae deesset, quotiescunque aliquem nostrum vocare temptasset, alium pro alio vocaret, ut facile appareret dominum etiam eorum meminisse, qui praesentes non essent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:19)
Harena alias accendit aut perfusus pulvere mulio aut histrio scaenae ostentatione traductus.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 126:8)
In scaena vero postquam solus constitit Sine apparatu, nullis adiutoribus, Silentium ipsa fecit exspectatio.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Scurra et rusticus.7)
Princeps tibicen notior paulo fuit, Operam Bathyllo solitus in scaena dare.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Princeps tibicen.2)
Inde ista ludibria scaena et pulpito digna.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 25 5:1)
Imaginare amphitheatrum aliquod immensum, et quale sola rerum natura possit effingere.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 7:2)
cur tragoediam, quae non auditorium sed scaenam et actores;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 3:2)
utique si latior scaena et corona diffusior;
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 17 9:2)
illic quas tulerant nemorosa Palatia, frondes simpliciter positae, scena sine arte fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:67)
artifices lateris, scenae spectacula, amantur:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 71:2)
si locus est aliquis tanta inter nomina parvis, nos quoque conspicuos nostra ruina facit, nec te nesciri patitur mea pagina, qua non inferius Coa Bittide nomen habes, quicquid ages igitur, scaena spectabere magna, et pia non paucis testibus uxor eris.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 125)

SEARCH

MENU NAVIGATION