라틴어 문장 검색

adde quod, quidquid alteri simile est, necesse est minus sit eo, quod imitatur, ut umbra corpore et imago facie et actus histrionum veris adfectibus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 144:1)
nisi forte histrionum multa circa voces easdem variare gestus potest, orandi minor vis, ut dicatur aliquid, post quod in eadem materia nihil dicendum sit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 207:1)
quin etiam, quod est in primis frivolum ac scenicum, verbum petant, quo incipiant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 254:2)
documento sunt vel scenici actores, qui et optimis poetarum tantum adiiciunt gratiae, ut nos infinito magis illa audita quam lecta delectent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 151:1)
quid enim minus oratori convenit quam modulatio scenica et nonnunquam ebriorum aut comissantium licentiae similis?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 204:2)
solo tamen eo gestum scenici quoque doctores vitiosum putaverunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 218:2)
quod etiam histrionibus paulo gravioribus facere moris fuit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 236:2)
a peregrinis scholis tamen prope recepta tremula scenica est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 250:2)
nam etiam complodere manus scenicum est pectus caedere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 270:4)
in hac cunctatione sunt quaedam non indecentes, ut appellant scenici, morae, caput mulcere, manum intueri, infringere articulos, simulare conatum, suspiratione sollicitudinem fateri, aut quod quemque magis decet, eaque diutius, si iudex intendet animum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 305:2)
Sordidum me et incultis moribus aiunt, quia parum scite convivium exorno neque histrionem ullum neque pluris preti coquum quam vilicum habeo.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 85장70)
Artifices scaenici, qui imitantur adfectus, qui metum et trepidationem exprimunt, qui tristitiam repraesentant, hoc indicio imitantur verecundiam:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 11 7:1)
Obicio luxuriam, obicio histrionum iocos?
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., Maiestatis laesae sit actio. Flamininus proconsul inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat se numquam uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit. accusatur maiestatis.10)
nam et histriones in pronuntiando non irati populum movent, sed iratum bene agentes ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 90:3)
hoc in histrionibus, in gladiatoribus, in oratoribus de quibus modo aliquid fama promisit, in omnibus denique rebus uidemus accidere:
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, chapter pr 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION