라틴어 문장 검색

Hunc motum Schola (more suo) valde negligenter expedit;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 359:2)
Schola autem et vulgaris opinio tantum versatur circa priorem illum appetitum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 360:6)
Quem motum Schola (quae semper fere et denominat et definit res potius per effectus et incommoda quam per causas interiores) vel denotat per illud axioma, quod Duo corpora non possint esse in uno loco;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 442:6)
Quem motum Schola vocat Motum Ne detur vacuum:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 443:3)
Atque hunc motum Schola sub nomine Motus ex Forma Elementi innuit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:11)
Hunc Schola nomine Motus Naturalis insignivit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 449:5)
E recentiore Graecorum schola quidam, rem ad examen vocans, haeret attonitus dum excogitare nequit quorsum mortales amarent mendacium ipsius mendacii causa, cum nec voluptati sit, ut mendacia poetarum, nec utilitati, ut illa mercatorum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:7)
In scholis tritum est dicterium, nec tamen sapientis observatione indignum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XII. DE AUDACIA 1:2)
Qui proficiscitur in partes exteras antequam in lingua gentis quam adit aliquos fecit progressus ad ludum grammaticum vadit, non ad peregrinandum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:3)
De rebus autem ex regulis artis iudicare scholam omnino sapit, nec bene succedit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVIII. [ = English L] DE STUDIIS ET LECTIONE LIBRORUM 1:9)
nam naturalis nihil concedit vel negat nisi ex principiis et causis naturalibus, sicut etiam nihil negat vel concedit grammaticus secundum quod huiusmodi nisi ex principiis et causis grammaticalibus.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 7 54:7)
idque Nec sensui Nec grammaticae repugnat;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).1215)
Arbitror itaque majorem fidem esse habendam antiquis grammaticis;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).323)
Sic non Aethiopum campos aestate pererrem nec Scythico brumam sub Iove nudus agam, sic non imbriferam noctem ducentibus Haedis Ionio credam turgida vela mari, sic non Tartareo Furiarum verbere pulsus irati relegam carmina grammatici:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio in Alethium quaestorem1)
Adhuc enim scholas rhetorum et, ut dixi, geometrarum musicorumque vel, quod magis mirandum est, contemptissimorum vitiorum officinas, gulosius condiendi cibos et luxuriosius fercula struendi, capitumque et capillorum concinnatores non solum esse audivi, sed et ipse vidi:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 머리말 5:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION