라틴어 문장 검색

In prospectu habuimus ursinae frustum, de quo cum imprudens Scintilla gustasset, paene intestina sua vomu it;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 66:12)
Tune sudario manus tergens, quod in collo habebat, applicat se illi toro, in quo Scintilla Habinnae discumbebat uxor, osculataque plaudentem est te inquit videre?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:4)
Eo deinde perventum est, ut Fortunata armillas suas crassissimis detraheret lacertis Scintillaeque miranti ostenderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:5)
Nec melior Scintilla, quae de cervice sua capsellam detraxit aureolam, quam Felicionem appellabat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:12)
Composita ergo in gremio Scintillae incensissimam rubore faciem sudario abscondit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 67:22)
Interpellavit loquentem Scintilla et plane inquit non omnia artificia servi nequam narras.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:2)
Tu autem, Scintilla, noli zelotypa esse.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 69:8)
Iam coeperat Fortunata velle saltare, iam Scintilla frequentius plaudebat quam loquebatur, cum Trimalchio Permitto inquit Philargyre et Cario, etsi prasinianus es famosus, dic et Menophilae, contubernali tuae, discumbat.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 70:19)
Consternata est etiam Scintilla trepidantemque sinu suo texit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:22)
At inflat se tanquam rana, et in sinum suum non spuit, codex, non mulier.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:26)
| Idem et Scintilla flens dixit ac per genium eius Gaium appellando rogare coepit, ut se frangeret.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 75:3)
Sic amicus vester, qui fuit rana, nunc est rex.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 77:20)
Ranae vagantes liberis paludibus Clamore magno regem petiere a Iove, Qui dissolutos mores vi compesceret.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae regem petierunt.4)
Uxorem quondam Sol cum vellet ducere, Clamorem ranae sustulere ad sidera.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ranae ad solem.2)
In prato quondam rana conspexit bovem Et tacta invidia tantae magnitudinis Rugosam inflavit pellem:
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Rana rupta et bos.2)

SEARCH

MENU NAVIGATION