라틴어 문장 검색

totoque ardentis ab ore scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 4:12)
et ut corporum mox fortissimorum educatio a lacte cunisque initium ducit, ita futurus eloquentissimus edidit aliquando vagitum et loqui primum incerta voce temptavit et haesit circa formas litterarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:2)
quare, licet haec et nitere et aliquatenus exstare videantur, tamen et lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem, ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni);
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 211:3)
rursus arida et corripi facilia scintillam quoque fovent usque in incendium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 15:6)
Quod potest in hac claritate solis habere scintilla momentum ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 92 5:4)
Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 29:1)
an illud verum sit, quo maxime probatur homines divini esse spiritus, partem ac veluti scintillas quasdam astrorum in terram desiluisse atque alieno loco haesisse.
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 29:6)
neque enim illic, ut exacte perorantibus mos est, aut pondera historica aut poetica schemata scintillasve controversalium clausularum libuit aptari.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 2:1)
tu tamen et iunctas etiam nunc murmure voces vagitumque rudem fletusque infantis amabas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus46)
illi certantia plaudunt orgia, sed magnis resonat vagitibus Ide.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권360)
cum tamen attonito moriens vagitus in auras excidit et ruptis immutuit ore querellis, qualia non totas peragunt insomnia voces, audiit Hypsipyle, facilemque negantia cursum exanimis genua aegra rapit;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권200)
Ipsa consensio, ipsa in favoribus aut conspiratio aut dissensio inter se de commercio scintillas libidinum conflabellant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 25장 1:4)
Magno ergo largitatis dominicae beneficio mens nostra gaudio exultauit, quod scintillam orthodoxae religionis in uestri dignatus est confessione succendere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. XI. 1:2)
Cumque diutius epulis atque ebrietati uacarent, accenso grandi igne in medio, contigit uolantibus in altum scintillis culmen domus, quod erat uirgis contextum, ac foeno tectum, subitaneis flammis impleri.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.8)
tenet fama, fluitantem alveum quo expositi erant pueri tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus qui circa sunt ad puerilem vagitum cursum flexisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 53:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION