라틴어 문장 검색

Feras, non culpes quod mutari non potest.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 176)
adeo id gratum plebi fuit ut, ne victi beneficio viderentur, id modo sciscerent iuberentque, ut senatus decerneret qui Romae regnaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 189:1)
qui ubi tribus ad suffragium ineundum citari a Licinio Sextioque viderunt, stipati patrum praesidiis nec recitari rogationes nec sollemne quicquam aliud ad sciscendum plebi fieri passi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 369:1)
per senatum agi de Campanis, qui cives Romani sunt, iniussu populi non video posse, idque et apud maiores nostros in Satricanis factum esse, cum defecissent, ut M. Antistius tribunus plebis prius rogationem ferret, scisceretque plebs uti senatui de Satricanis sententiae dicendae ius esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 467:1)
quod saltu iniquo, loco alieno cum adortus nos hostis esset, duae simul acies primi et novissimi agminis haerentem ad impedimenta nostra exercitum barbarorum circumvenerunt, quod multa milia illo ipso die, plura multo post dies paucos ceciderunt et ceperunt, hoc, si ipsi tacuerint, vos scituros, cum testis orationis meae totus exercitus sit, non credunt?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 627:1)
accurro, ut sciscam quid velit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 120)
Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 111)
Licet laudem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 3, scene 3262)
postridie auferimus aurum omne illis praesentibus, palam atque aperte, ut illi id factum sciscerent.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 3106)
illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 211)
qui constitit, culpant eum, conspicitur vituperatur, eum rem fidemque perdere, tam etsi nil fecit, aiunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 4, scene 220)
Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit, quique eos vituperet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1149)
quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 1170)
equidem pol vel falso tamen laudari multo malo, quam vero culpari aut meam speciem alios inridere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mostellaria, act 1, scene 336)
divinis condimentis utere, qui prorogare vitam possis hominibus, qui ea culpes condimenta?
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 3, scene 229)

SEARCH

MENU NAVIGATION