라틴어 문장 검색

Quod autem scopulos eructari et erigi eosdemque ipsos statim liquefieri et gemere atque glomerari sub auras dixit, hoc nec a Pindaro scriptum nec umquam fando auditum, et omnium quae monstra dicuntur monstruosissimum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 14:1)
Et iam diductis extendunt cornua proris, Diversaeque rates laxata classe receptae.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:18)
Stantem sublimi Tyrrhenum culmine prorae Lygdamus excussa, Balearis tortor habenae, Glande petens, solido fregit cava tempora plumbo.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 7:49)
Nulli telum vibrare vacabat, Dum labat et fixo firmat vestigia pilo, Dum scopulos stirpesque tenent, atque, hoste relicto, Caedunt ense viam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:25)
At Pompeianus fraudes innectere ponto Antiqua parat arte Cilix, passusque vacare Summa freti, medio suspendit vincula ponto, Et laxas fluitare sinit religatque catenas Rupis ab Illyricae scopulis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:21)
Rumpite, quae retinent felices vincula proras.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 4:21)
iam te tollente furebat Pontus, et in scopulos totas erexerat undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 6:5)
Nam clausa profundo Undique praecipiti scopulisque vomentibus aequor, Exiguo debet, quod non est insula, colli.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 1:8)
Nec magis hac Magnus castrorum parte repulsus Intra claustra piger, dilato Marte, quievit, Quam mare lassatur, cum se tollentibus Euris Frangentem fluctus scopulum ferit, aut latus alti Montis adest, seramque sibi parat unda ruinam.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 3:1)
tenebrisque remotis Rupis in abruptae scopulos extremaque curris Litora, prospiciens fluctus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 1:22)
at ille Iusto vela modo pendentia cornibus aequis Torsit, et in laevum puppim dedit, utque secaret, Quas Samiae cautes et quas Chios asperat, undas, Hos dedit in proram, tenet hos in puppe rudentes.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 2:55)
Dimisso in litora rege, Ipse per Icariae scopulos, Ephesumque relinquens, Et placidi Colophona maris, spumantia parvae Radit saxa Sami:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 3:16)
Haec ubi deseruit Pompeius litora, totos Emensus Cypri scopulos, quibus exit in Austrum, Inde maris vasti transverso vertitur aestu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 5:2)
Pulsatur arenis, Carpitur in scopulis, hausto per vulnera fluctu Ludibrium pelagi:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:43)
frustraque rudentibus ausis Vela negare Noto, spatium vicere carinae, Atque ultra proram tumuit sinus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION