라틴어 문장 검색

in nudo gladius corpore frangitur et saxum resilit, fataque neglegit et mortem indomito corpore provocat, non illum poterant figere cuspides, non arcus Scythica tensus harundine, non quae tela gerit Sarmata frigidus aut qui soliferae suppositus plagae vicino Nabatae vulnera dirigit Parthus Gnosiacis certior ictibus, muros Oechaliae corpore propulit, nil obstare valet;
(세네카, Hercules Oetaeus 2:17)
feminae caderem manu, sed caelum habentis, si nimis, superi, fuit, Scythico sub axe genita domuisset meas vires Amazon - feminae cuius manu Iunonis hostis vincor?
(세네카, Hercules Oetaeus 17:21)
Viden ut laudis conscia virtus non Lethaeos horreat amnes?
(세네카, Hercules Oetaeus 18:1)
vivunt fortes nec Lethaeos saeva per amnes vos fata trahent, sed cum summas exiget horas consumpta dies, iter ad superos gloria pandet.
(세네카, Hercules Oetaeus 28:33)
quodcumque placidis flexibus Phasis rigat Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt, palustribus qua maria dulcescunt aquis, armata peltis quicquid exterret cohors inclusa ripis vidua Thermodontiis, hoc omne noster genitor imperio regit.
(세네카, 메데아 4:41)
nigro bidentes vellere atque atrae boves intro trahuntur, flamma praedatur dapes, vivumque trepidat igne ferali pecus, vocat inde manes teque qui manes regis " et obsidentem claustra Lethaei lacus, carmenque magicum volvit et rabido minax decantat ore quicquid aut placat leves aut cogit umbras;
(세네카, 오이디푸스 7:25)
teneri crede Lethaeo abditum Thesea profundo et ferre perpetuam Styga:
(세네카, 파이드라 2:34)
in ore Graio Scythicus apparet rigor.
(세네카, 파이드라 9:26)
quisquis amator erit, Scythicis licet ambulet oris, nemo adeo ut feriat barbarus esse volet.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1610)
lateri uestis adusta fuit, et solitum digito beryllon adederat ignis, summaque Lethaeus triuerat ora liquor.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 75)
"luce iubent leges Lethaea ad stagna reuerti:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 753)
quidquid laudavit Scythicis Anacharsis in arvis;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 74)
quod bellum non parva manus /nec carcere fracto ad gladiaturam tu Spartace vincte parasti, sed Scythicae vaga turba plagae, feritatis abundans, dira, rapax, vehemens, ipsis quoque gentibus illic barbara barbaricis, cuius dux Hormidac atque civis erat.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 103)
"Latiis sunt condita fastis facta ducis quotiens Scythicis inlata colonis classica presserunt Hypanim, Peucenque rigentem mente salutatis inrisit lixa pruinis."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 55)
"illic te posito pugnabat ponte sub ipso Maiorianus eques, fors ripae colle propinquo barbaricus resonabat hymen Scythicisque choreis nubebat flavo similis nova nupta marito."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 91)

SEARCH

MENU NAVIGATION