라틴어 문장 검색

eodem anno Agrippa Menenius moritur, vir omni in vita pariter patribus ac plebi carus, post secessionem carior plebi factus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 365:1)
eo anno, cum et foris quieta omnia a bello essent et domi sanata discordia, aliud multo gravius malum civitatem invasit, caritas primum annonae ex incultis per secessionem plebis agris, fames deinde, qualis clausis solet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 368:2)
multi venisse tempus premendae plebis putabant recuperandique iura quae extorta secessione ac vi patribus essent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 375:1)
audeo dicere hoc malo domitos ipsos potius cultores agrorum fore quam ut armati per secessionem coli prohibeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 378:1)
quattuor et viginti lictores apparere consulibus et eos ipsos plebis homines;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 606:2)
his vocibus alii alios cum incitassent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quod ordines duxisset, negaret se militem fieri debere, lictor missus est a consulibus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 607:1)
quo ferocius clamitabat, eo infestius circumscindere et spoliare lictor.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 608:4)
tum Volero et praevalens ipse et adiuvantibus advocatis repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eo se in turbam confertissimam recipit clamitans:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 609:1)
violatis lictoribus, fascibus fractis e foro in curiam compelluntur, incerti quatenus Volero exerceret victoriam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 612:2)
ardens igitur ira tribunus viatorem mittit ad consulem, consul lictorem ad tribunum, privatum esse clamitans, sine imperio, sine magistratu;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 628:1)
vastaverant agros ut, si qua secessio plebis fieret, ad se receptum haberet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 640:2)
quemcumque lictor iussu consulis prendisset, tribunus mitti iubebat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 125:1)
ea frequentia stipatus antecedentibus lictoribus deductus est domum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 288:2)
centum viginti lictores forum impleverant et cum fascibus secures inligatas praeferebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 383:1)
fuisse regibus exactis patricios magistratus, creatos postea post secessionem plebis plebeios;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 421:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION