라틴어 문장 검색

Acilius nauali ad Massiliam proelio iniecta in puppem hostium dextera et abscisa memorabile illud apud Graecos Cynegiri exemplum imitatus transiluit in nauem umbone obuios agens.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 68장 4:3)
equitem R. obiectum feris, cum se innocentem proclamasset, reduxit abscisaque lingua rursus induxit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:5)
Romae publico epulo seruum ob detractam lectis argenteam laminam carnifici confestim tradidit, ut manibus abscisis atque ante pectus e collo pendentibus, praecedente titulo qui causam poenae indicaret, per coetus epulantium circumduceretur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 32장 2:1)
ciuitatem R. usurpantes in campo Esquilino securi percussit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 3:2)
In praeparanda expeditione primam curam habuit deligendi uehicula portandis scaenicis organis concubinasque, quas secum educeret, tondendi ad uirilem modum et securibus peltisque Amazonicis instruendi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 44장 1:1)
non multo post in Cantabriae lacum fulmen decidit repertaeque sunt duodecim secures, haud ambiguum summae imperii signum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 8장 2:2)
cum per omne iter dextra sinistraque oppidatim uictimae caederentur, taurus securis ictu consternatus rupto uinculo essedum eius inuasit elatisque pedibus totum cruore perfudit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 18장 1:2)
undique abscisa et abrupta semita perangusta aditur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 11장 3:2)
Quem ut alto et gravi somno sopitum esse sensit uxor, gladium, quem veste occultaverat, stringit caputque eius abscisum cruore respersa servo suo conscio facinoris tradit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 3장 11:1)
Anceps ergo pugna nunc sequentium, nunc fugientium elephantos in multum diei varium certamen extraxit, donec securibus - id namque genus auxilii praeparatum erat - pedes amputare coeperunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 14장 30:2)
tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in vehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis vellent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 1장 18:2)
"tam vasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:19)
Eo Atropates, Mediae satrapes, centum barbaras mulieres adduxit equitandi peritas peltisque et securibus armalas:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 4장 4:51)
Telecoonta sinit delicataque ora securi disiecit cervice tenus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 152:1)
ac veluti magna iuvenum cum densa securi silva labat cuneisque gemit grave robur adactis
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 175:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION