라틴어 문장 검색

ferebant periti caelestium iis motibus siderum excessisse Roma Tiberium ut reditus illi negaretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장3)
dein metu ne ad perniciem ultro traherentur, desistunt, Pallas per ignaviam, Callistus prioris quoque regiae peritus et potentiam cautis quam acribus consiliis tutius haberi:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 29장2)
adnotabant periti nullam antehac adoptionem inter patricios Claudios reperiri, eosque ab Atto Clauso continuos duravisse.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 25장6)
sed noscere provinciam, nosci exercitui, discere a peritis, sequi optimos, nihil adpetere in iactationem, nihil ob formidinem recusare, simulque et anxius et intentus agere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 5장 2:2)
temperavit Agricola vim suam ardoremque compescuit, ne incresceret, peritus obsequi eruditusque utilia honestis miscere.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 8장 1:2)
adnotabant periti non alium ducem opportunitates locorum sapientius legisse.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 22장 2:1)
accessere quidam cogitationum principis periti, qui iturusne esset in provinciam ultro Agricolam interrogarent.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 42장 1:2)
quaedam apud Galbae auris praefectus Laco elusit, ignarus militarium animorum consiliique quamvis egregii, quod non ipse adferret, inimicus et adversus peritos pervicax.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 26장4)
aptior sermone, dispositu provisuque civilium rerum peritus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 5장4)
tunc servus e Ponto sive, ut alii tradidere, libertinus ex Italia, citharae et cantus peritus, unde illi super similitudinem oris propior ad fallendum fides, adiunctis desertoribus, quos inopia vagos ingentibus promissis corruperat, mare ingreditur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 8장3)
adnotabant periti numquam antea non abrogato magistratu neque lege lata alium suffectum;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장7)
periti imperitique nandi perinde attolluntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장14)
neque ut in pedestri acie comminus certabatur, sed tamquam navali pugna vagi inter undas aut, si quid stabile occurrebat, totis illic corporibus nitentes, vulnerati cum integris, periti nandi cum ignaris in mutuam perniciem implicabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 15장3)
fuit enim disertus, impiger, laboriosus, rei militaris peritus neque minus civitatis regendae.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 1장 1:3)
hinc cum castra movisset semperque inferior copiis superior omnibus proeliis discederet, quod numquam manum consereret, nisi cum adversarios locorum angustiis clausisset, quod perito regionum callideque cogitanti saepe accidebat, Autophrodates, cum bellum duci maiore regis calamitate quam adversariorum videret, pacem amicitiamque pristiam memorans eum hortatus est, ut cum rege in gratiam rediret.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION