라틴어 문장 검색

"nec te Medeae delectent probra sequacis (nempe tulit fastus ausa rogare prior), sed potius mundi Thais pretiosa Menandri, cum ferit astutos comica moecha Getas."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 521)
"Prorumpit ab omni murmur concilio fremitusque, et proelia damnans seditiosa ciet concordem turba tumultum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 207)
in castris Marathoniis merentem vulnus non habuisse grande probrum est;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium20)
"animi probra vultu 3 colorat et deprecatur ineptiam 4 mentis qualitas corporis;"
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Apollinari suo salutem 5:2)
ne, quaeso, domine papa, nimis exigas verecundiam meam qualitercumque latitantem coepti operis huiusce temeritate devenustari, quia tantus est livor derogatorum, ut materia, quam mittis, velocius sortiatur inchoata probrum quam terminata suffragium.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius domino papae Euphronio salutem. 3:3)
haec atque alia eodem pertinentia seditiosus homo hisque artibus opes domi nactus cum maxime dissereret, intervenit Tarquinius.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 513:1)
eos recensentes legiones, praesidia per muros aliaque in quibus stationes vigiliasque esse placuerat loca distribuentis multitudo ingens pacem poscentium primum seditioso clamore conterruit, deinde vocare senatum, referre de legatis ad Cn.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 423:4)
his freti occursant portis, ingerunt probra, aegre abstinent quin castra oppugnent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 502:2)
nunc iubent Etruscos probra iacere, nunc armati sibi quisque lingua promptum offerri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 507:1)
similem annum priori habent, seditiosa initia, bello deinde externo tranquilla.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 691:2)
loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos pessimis artibus regia licentia vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 212:2)
et creaturos haud dubie ex plebe seditiosissimum quemque;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 15:5)
quibus extemplo quicumque aliquid seditiose dixerat aut fecerat unquam, maxime tribunicii, et prensare homines et concursare toto foro candidati coepere, ut patricios desperatio primo inritata plebe apiscendi honoris, deinde indignatio, si cum his gerendus esset honos, deterreret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 70:2)
post ludos contiones seditiosae tribunorum plebi fuerunt, obiurgantium multitudinem quod admiratione eorum quos odisset stupens, in aeterno se ipsa teneret servitio, et non modo ad spem consulatus in partem revocandam adspirare non auderet, sed ne in tribunis quidem militum creandis, quae communia essent comitia patrum ac plebis, aut sui aut suorum meminisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 383:1)
excipiunt omissam tribuni, aliaeque subinde, inter quas et agrariae legis, seditiosae actiones exsistunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 463:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION