라틴어 문장 검색

Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam Coactum egestate ingenium immutarier?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 569)
An, Ut ne quid turpe civis in se admitteret Propter egestatem, proximo iussa est dari, Ut cum uno aetatem degeret?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 3154)
Quod ut facerem egestas me impulit;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 113)
pallentesque habitant Morbi, tristisque Senectus, et Metus, et malesuada Fames, ac turpis Egestas, terribiles visu formae:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 12:4)
Labor omnia vicit inprobus et duris urgens in rebus egestas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:13)
Ergo omni studio glaciem ventosque nivalis quo minor est illis curae mortalis egestas, avertes victumque feres et virgea laetus pabula, nec tota claudes faenilia bruma.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 12:8)
quod Antonius umbram suam metuit, hic ne leges quidem natus in patris egestate, educatus in sororis stupris, corroboratus in caede civium, cuius primus ad rem publicam aditus in equitibus R. occidendis fuit (nam illis quos meminimus Gallis, qui tum Titiniorum ac Nanniorum ac Tanusiorum capita demebant, Sulla unum Catilinam praefecerat);
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 2장 3:7)
difficultatis patrocinia praeteximus segnitiae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 417:1)
idem, cum offensam vereretur, si obiurgaret populi segnitiam in asserenda libertate rei publicae, maiorum laude uti maluit, qui rem publicam fortissime administrassent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 252:1)
Et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium turpis egestas et tristis senectus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 260:3)
nam et difficultatem inveniendi fatetur et segnitia solvit animos et, in quo est aliquid, temporibus praefinitis aquam perdit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 199:3)
Nam quicumque inpudicus, adulter, ganeo manu, ventre, pene bona patria laceraverat quique alienum aes grande conflaverat, quo flagitium aut facinus redimeret, praeterea omnes undique parricidae, sacrilegi, convicti iudiciis aut pro factis iudicium timentes, ad hoc, quos manus atque lingua periurio aut sanguine civili alebat, postremo omnes, quos flagitium, egestas, conscius animus exagitabat, ii Catilinae proxumi familiaresque erant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장2)
nobis reliquere pericula, repulsas, iudicia, egestatem.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장11)
Res, tempus, pericula, egestas, belli spolia magnifica magis quam oratio mea vos hortantur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 20장26)
admonebat alium egestatis, alium cupiditatis suae, compluris periculi aut ignominiae, multos victoriae Sullanae, quibus ea praedae fuerat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION