라틴어 문장 검색

nam et sic facilius insolatur humus, et fructus percoquitur, perflatumque salubriorem habet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 17장 8:3)
Quae distinctio 3 praeter illud commodum, quod plus solis et venti vitibus praebet, tum etiam oculos et vestigia domini, res agro saluberrimas, facibus admittit, certamque aestimationem in exigendis operibus praebet;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 1:3)
Ante annum, quam seminare voles, scrobem fodies.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 10장 2:3)
illi,5 quoniam quasi puerili aetate seminandis armentis parum idonei habentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 1:2)
Neque tamen ullum est in hoc pecore aut animo aut forma prae- stantius, quam quod seminavit asinus quamvis possit huic aliquatenus comparari quod progenerat onager, nisi et indomitum, et servitio contumax silvestris mores, strigosumque patris praefert habitum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 4:1)
Itaque commodissimum est asinum destinare mularum generi seminando, cuius, ut dixi, species experimento est speciosior.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 37장 5:2)
hoc enim et salubrius et elegantius est, quam illud, quod quidam faciunt, ut, palis in parietes vehementer actis vimineos qualos superimponant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 3장 4:3)
Turdis maior opera et impensa praebetur, qui omni quidem rure, sed salubrius in eo pascuntur, in quo capti sunt.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 10장 1:1)
Quod cum sit molestum examinibus, saluberrimum tamen esse convenit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 7:2)
idque usu salubre et misericordia melius adparuit:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장12)
quo modo tamen minimum usus minimumque profectus ars medentis habet in iis gentibus, quae firmissima valetudine ac saluberrimis corporibus utuntur, sic minor oratorum honor obscuriorque gloria est inter bonos mores et in obsequium regentis paratos.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 41장 3:2)
Sequens hiems saluberrimis consiliis absumpta.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 21장 1:1)
sed longis spatiis discreti exercitus, quod saluberrimum est ad continendam militarem fidem, nec vitiis nec viribus miscebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 9장9)
mota propere castra, vastati agri, direptus longa pace in modum municipii extructus locus, amoeno salubrium aquarum usu frequens;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 67장7)
corpora hominum salubria et ferentia laborum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION