라틴어 문장 검색

germana curvo colla frangit sarculo, mundum recentem caede tinguit inpia, sero expiandum, iam senescentem, sacro cruore Christi, quo peremptor concidit.
(프루덴티우스, Hamartigenia, 머리말9)
illa laus occulta non est nec senescit tempore, missa quod sursum per auras evolarunt munera, quae viam patere caeli praemicando ostenderent.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Sanctorum Martyrum Emeterii et Chelidonii Calagurritanorum.39)
"nam sanguis in culpam calens minus ministrat virium si fervor effetus malis clumbe virus contrahat."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.72)
"vapor senescens langueat, qui fusus adflatu levi tormenta sensim temperet semustulati corporis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.112)
sed enim gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:7)
Sed te victa situ verique effeta senectus, o mater, curis nequiquam exercet et arma regum inter falsa vatem formidine ludit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 19:5)
"En ego victa situ, quam veri effeta senectus arma inter regum falsa formidine ludit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 20:4)
Sed mihi tarda gelu saeclisque effeta senectus invidet imperium seraeque ad fortia vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 20:20)
sed tamen alternis facilis labor, arida tantum ne saturare fimo pingui pudeat sola neve effetos cinerem inmundum iactare per agros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:4)
"solve senescentem mature sanus equum, ne peccet ad extremum ridendus et ilia ducat."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 14)
ne te longis ambagibus ultra quam satis est morer, ex nitido fit rusticus atque sulcos et vineta crepat mera, praeparat ulmos, immoritur studiis et amore senescit habendi.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 752)
occurram enim necesse est et, velut in vestibulo protinus apprehensuris hanc confessionem meam, resistam iis qui, omissa rerum (qui nervi sunt in causis) diligentia, quodam inani circa voces studio senescunt, idque faciunt gratia decoris, qui est in dicendo mea quidem opinione pulcherrimus, sed cum sequitur non cum adfectatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 19:2)
Sed postquam luxu atque desidia civitas corrupta est, rursus res publica magnitudine sua imperatorum atque magistratuum vitia sustentabat ac, sicuti effeta parente, multis tempestatibus haud sane quisquam Romae virtute magnus fuit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장8)
Postremo corporis et fortunae bonorum ut initium sic finis est, omniaque orta occidunt et aucta senescunt:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 2장4)
Auidus consul belli gerendi movere quam senescere omnia malebat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 35장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION