라틴어 문장 검색

ignis enim densum spissatus in aera transit, hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 22:7)
Sensus suffocationis, quae glomeratis domibus ac locis plurimorum inhabitantium gignitur, vincitur si vincula humana proximitatis et caloris evolvuntur, si communitates creantur, si limites ambitales intra unamquamque personam compensantur, quae se ipsam sentit in complexum communionis et proprietatis insertam.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 194:5)
ergo ego, cum videam manibus sic crescere Christi parva alimenta hominum, possum dubitare per ipsum exiguas rerum species elementaque mundi ex nihilo primum modica et mox grandia sensim crevisse, ex modicis quae consummata videmus?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3243)
his ducibus vitiosa dehinc posteritas ruit in facinus, dumque rudes imitatur avos, fasque nefasque simul glomerans, inpia crimina morte luit.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ante cibum38)
tum raptus simul ipse prandiumque sensim labitur in lacum leonum, et quas tunc epulas gerebat offert.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus post cibum20)
quam paene subductam facem sensim recisa extinxerat!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias4)
"mollis si brattea gypsum texerat, infido rarescit glutine sensim;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권140)
cui mersare facillimum est tractandae indocilem ratis, ni tu, Christe potens, manum dextro numine porrigas, facundi oris ut inpetus non me fluctibus obruat, sed sensim gradiens vadis insistam fluitantibus.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section pr12)
bina boni atque mali glomerat discrimina sordens hic mundus, Domino sed caelum obtemperat uni.
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 15)
"vapor senescens langueat, qui fusus adflatu levi tormenta sensim temperet semustulati corporis."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.112)
arvina posthinc igneum inpressa cauterem lavit, vis unde roris fumidi in membra sensim liquitur.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.72)
illo secante fila sensim singula numquam momordit martyr aut os dentibus conpressit artis nec cruorem sorbuit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1383)
Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi exercet Diana choros, quam mille secutae hinc atque hinc glomerantur oreades;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 30:2)
nec sat rationis in armis, sed glomerare manum bello et concurrere in arcem cum sociis ardent animi;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 13:10)
et me, quem dudum non ulla iniecta movebant tela neque adverso glomerati ex agmine Grai, nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis suspensum et pariter comitique onerique timentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 31:25)

SEARCH

MENU NAVIGATION