라틴어 문장 검색

in illis autem meis actionibus sententiisque omnibus, quae Pompeium videbantur offendere, certorum hominum, quos iam debes suspicari, sermones referebantur ad me, qui cum illa sentirent in re publica, quae ego agebam, semperque sensissent, me tamen non satis facere Pompeio Caesaremque inimicissimum mihi futurum gaudere se aiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 11:2)
Alcimus autem, videns mutuam illorum benevolentiam et factas conventiones, accipiens venit ad Demetrium et dicebat Nicanorem aliena sentire a rebus; Iudam enim regni insidiatorem socium sibi designavit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장26)
Et omnino ipsum videre qua nobis ratione constat, quia solent de hoc nonnulli nec vera nec veri similia sentire?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 1:5)
sin id aut non erit aut erit obscurius, sicut medico diligenti, priusquam conetur aegro adhibere medicinam, non solum morbus eius, cui mederi volet, sed etiam consuetudo valentis et natura corporis cognoscenda est, sic equidem cum adgredior in ancipiti causa et gravi ad animos iudicum pertractandos, omni mente in ea cogitatione curaque versor, ut odorer, quam sagacissime possim, quid sentiant, quid existiment, quid exspectent, quid velint, quo deduci oratione facillime posse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 186:3)
Ea sensit iniqua nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat saepe fores, divam residentem vidit in ara bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem, et quaecumque es, ait dominae gratare:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 25:11)
In Herodoto vero cum omnia (ut ego quidem sentio) leniter fluunt, ipsa διάλεκτοσ habet iucunditatem, ut latentes etiam se numeros complexa videatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 275:3)
Perkinus nihil omnino de theatrali suo fastigio descendens paucis respondit se satis videre tempus suum adhuc non venisse, sed quacunque tandem fortuna usus foret, se honorifice et sentire de rege et loqui non destiturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 5:37)
Quam postquam toto frustra quaesistis in orbe, protinus, ut vestram sentirent aequora curam, posse super fluctus alarum insistere remis optastis, facilesque deos habuistis et artus vidistis vestros subitis flavescere pennis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 5권 52:4)
Qua re, Caesar, ego quoque hoc a te peto, ut, si tibi videtur, disputes de hoc toto iocandi genere quid sentias, ne qua forte dicendi pars, quoniam ita voluistis, in hoc tali coetu atque in tam accurato sermone praeterita esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 233:1)
falciferos memorant currus abscidere membra saepe ita de subito permixta caede calentis, ut tremere in terra videatur ab artubus id quod decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis mobilitate mali non quit sentire dolorem;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:8)
quod simul atque sensi, neque ego illum absentem litteris monere destiti nec accusare praesentis eius necessarios qui eius cupiditati suffragari videbantur, nec in senatu sceleratissimorum consiliorum fontis aperire dubitavi.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, letter 10 3:2)
nam quae deserta et inhospita tesqua credis, amoena vocat mecum qui sentit, et odit quae tu pulchra putas, fornix tibi et uncta popina incutiunt urbis desiderium, video, et quod angulus iste feret piper et tus ocius uva, nec vicina subest vinum praebere taberna quae possit tibi, nec meretrix tibicina, cuius ad strepitum salias terrae gravis;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 149)
sin illa te res cruciat, quae magis amoris est, ut eorum, qui occiderunt, miserias lugeas, ut ea non dicam, quae saepissime et legi et audivi, nihil mali esse in morte, ex qua si resideat sensus, immortalitas illa potius quam mors ducenda sit, sin sit amissus, nulla videri miseria debeat quae non sentiatur, hoc tamen non dubitans confirmare possum, ea misceri, parari, impendere rei p., quae qui reliquerit nullo modo mihi quidem deceptus esse videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS: AD Q. METELLVM ET CETEROS, letter 16 6:2)
ac nescio an eum beatissimum credi oporteat fore, cum iam secretus et consecratus, liber invidia, procul contentionibus famam tuto collocarit et sentiet vivus , quae post fata praestari magis solet, venerationem et, quid apud posteros futurus sit, videbit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 254:1)
cumque nos cum consobrinis nostris, Aculeonis filiis, et ea disceremus, quae Crasso placerent, et ab eis doctoribus, quibus ille uteretur, erudiremur, etiam illud saepe intelleximus, cum essemus eius domi, quod vel pueri sentire poteramus, illum et Graece sic loqui, nullam ut nosse aliam linguam videretur, et doctoribus nostris ea ponere in percontando eaque ipsum omni in sermone tractare, ut nihil esse ei novum, nihil inauditum videretur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION