라틴어 문장 검색

Quod si non faceret, neque honorem suum illaesum conservare, neque caussam talis desidiae populo suo probare possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 26:4)
archiducem in Henrici gratiam nullatenus duci Eboraci praetenso auxilia aut favorem praestiturum, sed in omnibus amicitiam quae ei cum rege erat conservaturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 10:2)
Atque, sepositis nobilibus quibus patria sua cordi est, nullos circa habet quibus fidit praeter Foxum episcopum, Smithum, Braium, Lovellum, Oliverum Kingum, Davidem Audoenum, Risleium, Turbervillum, Tilerum, Cholmleium, Empsonum, Iacobum Hobartum, Ioannem Cuttum, Garthum, Henricum Wiatum, et huiusmodi alios villanos et terrae filios, qui callidis inventis et expilatione populi praecipua extiterunt instrumenta consiliarii et caussae malorum et calamitatum quae nunc ubique regnant in Anglia.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:7)
Atque insuper, omnibus viis et mediis quae Deus in manus nostras dederit ita sceptra tractabimus ut omnibus hominum gradibus et ordinibus solatia et beneficia praestemus, immunitates sanctae ecclesiae illaesas conservando, honores, privilegia, et praeeminentias nobilitatis nostrae pro dignitate natalium eorum a contemptu et vilipendio vindicando.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 22:3)
Hoc ei prius in more fuerat, verum nunc, praeterquam quod erat aetate provectior minusque periculorum appetens propter diutinam fruitionem regni, tempus eius generis fuit ut varia periculorum facies, diversae naturae, et a partibus diversis, eum in hoc consilium adduceret ad vires suas unitas conservandas in sede et centro regni, secundum vetus illud Indorum emblema in rebus tam tumidis, manum in medium vesicae imponere, ut neutrum latus insurgeret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 30:11)
31. Cum igitur rebelles (ut dictum est) super collem de Blackeheath castrametati essent, unde circumspicere possent urbem Londini et pulcherrimam vallem circumiacentem, rex secum reputans plurimum honoris sui interesse ut, quo magis in iis adoriendis rem hactenus distulisset, eo citius praelium consereret, ne cunctatio illa ex aliqua tepiditate, sed ex prudentia et opportuna temporis electione provenisse videatur, decrevit omni mora seposita cum iis congredi, hocque nihilominus ea cum providentia et circumspectione ut parum fortunae relinqueret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 31:1)
Rex autem, qui (medicorum more) phlebotomia uti solebat potius ad vitam conservandam quam eripiendam, neque unquam sanguinarius erat cum esset securus, postquam iam periculum transisse cerneret, omnibus tandem ignovit praeter paucos ex profligatissimis quos supplicio destinavit, ut clementia eius erga reliquos magis elucesceret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:5)
Verum si praesidiarii in culpa fuissent, se in eos severe animadversurum atque inducias in omnibus conservaturum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 17:10)
Populus certe, quibus hoc natura inditum est ad conservandas monarchias ut principes suos excusent, licet saepenumero minus iuste in consiliarios eorum et ministros culpam reiiciant, hoc ipsum Mortono cardinali et Reginaldo Braio consiliario imputabat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM UNDECIMUM 2:17)
Nam ex viginti quinque annorum centuriis, in quibus memoria et doctrina hominum fere versatur, vix sex centuriae seponi et excerpi possunt, quae scientiarum feraces earumve proventui utiles fuerunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 173:2)
cum tamen isti motus longe citra eas sistant et versentur, neque aliud sint quam desideria corporum conservandi se in consistentiis suis (sive, si malint, in formis suis), nec ab iis recedendi subito, nisi per modos suaves ac per consensum alterentur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 444:26)
ut cum infundunt oleum super vinum aut succos herbarum, quod expandendo se in summitate instar operculi, optime ea conservat illaesa ab aere.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 479:7)
Epicuro imponitur eum existimationis suae conservandae gratia tenuisse quod existerent quidem beatae quaedam naturae, sed quae seipsis fruerentur, neque mundi administrationi se immiscerent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:16)
Verum conservet et colat amicitiam eorum cum quibus familiaritatem contraxit (iis dico qui sunt ex dignioribus) per literas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVIII. DE PEREGRINATIONE IN PARTES EXTERAS 1:51)
Occurrent proculdubio et alii consiliarii atque reipublicae gubernatores minime spernendi qui sint negotiis pares possintque res commode administrare, easque a manifestis praecipitiis et incommodis conservare, a virtute tamen illa rerumpublicarum erectrice et amplificatrice longo intervallo absunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 1:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION