라틴어 문장 검색

Is pugnasse in hostem dicitur centum et viginti proeliis, cicatricem aversam nullam, adversas quinque et quadraginta tulisse, coronis donatus esse aureis octo, obsidionali una, muralibus tribus, civicis quattuordecim, torquibus tribus et octoginta, armillis plus centum sexaginta, hastis duodeviginti;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XI 3:1)
Ex his octo ventis alii quattuor ventos detrahunt atque id facere se dicunt Homero auctore, qui solos quattuor ventos noverit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 17:1)
Partim autem sunt qui pro octo duodecim faciant, tertios quattuor in media loca inserentes circum meridiem et septentriones eadem ratione qua secundi quattuor intersiti sunt inter primores duos apud orientem .
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 19:1)
Quod est quaedam septenarii numeri vis et facultas in multis naturae rebus , de qua M. Varro in Hebdomadibus disserit copiose.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 1:1)
M. VARRO in primo librorum qui inscribuntur Hebdomades vel De Imaginibus, septenarii numeri, quem Graece ἑβδομάδα appellant, virtutes potestatesque multas variasque dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 2:1)
Ac neque ipse zodiacus septenario numero caret;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 4:4)
Pericula quoque vitae fortunarumque omnium, quae climacteras Chaldaei appellant, gravissimos quosque fieri septenarios.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 10:1)
Venas etiam in hominibus, vel potius arterias, medicos musicos dicere ait numero moveri septenario, quod ipsi appellant τη`ν δια` τεσσάρων συμφωνίαν, quae fit in collatione quaternarii numeri.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 14:1)
Discrimina etiam periculorum in morbis maiore vi fieri putat in diebus qui conficiuntur ex numero septenario, eosque dies omnium maxime, ita ut medici appellant, κρισίμουσ videri primam hebdomadam et secundam et tertiam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 15:1)
Haec Varro de numero septenario scripsit admodum conquisite.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, X 17:1)
Tum octo ex his postliminium iustum non esse sibi responderunt, quoniam deiurio vincti forent, statimque, uti iurati erant, ad Hannibalem profecti sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XVIII 10:1)
Octo tribuni cognita causa decreverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, XIX 5:1)
Quae 'bidens' est, inquit, hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 16:2)
Menandrum autem alii centum octo, partim centum novem reliquisse comoedias ferunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 5:1)
Ex istis tamen centum et quinque omnibus, solis eum octo vicisse, idem Apollodorus eodem in libro scripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IV 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION