라틴어 문장 검색

"et septuaginta et quinque animae introierunt Aegyptum, quae exierunt de femore Iacob, et postquam conluctante Deo latitudo femoris eius emarcuit, a liberorum opere cessavit;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:15)
Discipulo ad sepulturam patris ire cupienti non permittitur.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 15:45)
sepultura non datur patri et pietatis genus est inpium esse pro domino.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 5:5)
Heli sacerdos offendit dominum ob vitia liberorum;
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 6:1)
Quippe cum studere revocandis in urbem regibus liberos suos comperisset, protraxit in forum et contione media virgis cecidit, securi percussit, ut plane publicus parens in locum liberorum adoptasse sibi populum videretur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE MUTATIONE REI PUBLICAE 5:2)
nec mos ille sepulturae remanebat in urbe, quo prius hic populus semper consuerat humari;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 41:9)
Accipe, inquit, liberos meos quibus imperes.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 44:1)
propterea non modo praelium committi, verum etiam dilectum rei militaris causa habere, ac militem proficisci, navem solvere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere, religiosum est.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 18:3)
Post Caietae quoque nutricis sepulturam, quo potissimum navigans adpellitur quam ad eam partem per quam — fluvio Tiberinus amoeno In mare prorumpit, ut confestim in ipso Italiae limine fluviali unda ablutus possit quam purissime — Iovem Phrygiamque ex ordine Matrem invocare?
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 2:1)
Nec non, cum Misenum sepulturae mandari refert:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, I. 8:1)
Revera enim plerumque efficit causa ut res aut atrox aut miserabilis videatur, ut Cicero in Verrem, qui ob sepulturam in carcere necatorum a parentibus rogabatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 1:2)
Pater ex Marulla, Cinna, factus es septem Non liberorum:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXXIX1)
exavdire vocatos aut subaudimus 'deos' et quasi conquestio est, quod non flectantur precibus, aut certe hoc dicit, non solum perisse eos, sed nec sepulturam habere, ad quam vocentur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2191)
hic occisus ab Hercule monti ex sepultura sua nomen inposuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5702)
qui tanti talem genvere parentes secundum artem rhetoricam parentes quos ignorat laudat ex liberis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6061)

SEARCH

MENU NAVIGATION