라틴어 문장 검색

Imbecillos oculos esse, qui ad alienam lippitudinem suffunduntur.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I7)
Bonorum adhibita proscriptio suffundere maluit hominis sanguinem quam effundere.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 9:2)
Si enim tanta vis hominum in aliquem orbis remoti sinum abrupissemus a vobis, suffudisset utique dominationem vestram tot' qualiumcumque civium amissio, immo etiam et ipsa destitutione punisset.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 6:2)
De patre autem uestro Columba et sequacibus eius, quorum sanctitatem uos imitari, et regulam ac praecepta caelestibus signis confirmata sequi perhibetis, possem respondere;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XXV. 5:14)
At contra, faber iste tenebrosae mentis et actionis, inminente morte, uidit aperta tartara, uidit damnationem diaboli et sequacium eius;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIV. 1:11)
agricola adsiduo primum satiatus aratro cantauit certo rustica uerba pede et satur arenti primum est modulatus auena carmen, ut ornatos diceret ante deos, agricola et minio suffusus, Bacche, rubenti primus inexperta duxit ab arte choros.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 132)
Masinissae haec audienti non rubor solum suffusus, sed lacrimae etiam obortae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 194:1)
Quid si etiam suffundam hymenaeum, si qui citius prodeant?
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 4, scene 316)
eas si adeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est, aquam frigidam subdole suffundunt.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 1, scene 126)
mane, suffundam aquolam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 32)
quasi vinis Graecis Neptunus nobis suffudit mare, itaque alvom prodi speravit nobis salsis poculis;
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 2, scene 761)
Rhodo enim doliis sarmenta conlocantes aceto suffuso supra sarmenta conlocant plumbeas massas, deinde ea operculis obturant, ne spiramento obturatum emittatur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장2)
item plumbum, quod est lentissimum et gravissimum, si in vase conlocatum fuerit et in eo acetum suffusum, id autem opertum et oblitum erit, efficietur, uti plumbum dissolvatur et fiat cerussa.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장75)
maleaeque Malea promunturium est Laconicae provinciae, ubi undae sunt sequaces, id est persecutrices, ut capreaeque sequaces inludunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 1931)
capreaeque seqvaces persecutrices, ut "Ma- leaeque sequacibus undis":
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3743)

SEARCH

MENU NAVIGATION