라틴어 문장 검색

ipsi quin etiam tali consorte fremebant regales famuli, quibus est inlustrior ordo servitii, sociumque diu sprevere superbi.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:89)
considunt apices gemini dicionis Eoae, hic cocus, hic leno, defossi verbere terga, servitio, non arte pares, hic saepius emptus, alter ad Hispanos nutritus verna penates.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:208)
quis vero acerbis horridior Scythis, quis beluarum corde furentior, qui, cum micantem te prope viderit, non optet ultro servitium pati, qui non catenas adripiat libens colloque poscat vincula libero?
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 1:12)
tum victor madido prosilias toro nocturni referens vulnera proelii.
(클라우디아누스, Fescennina de Nuptiis Honorii Augusti 4:14)
iterum post me coniurat in arma progenies vesana Iubae bellumque resumit victoris cum stirpe sui?
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:218)
qui mente profundas hauserat urbis opes, ultro victoribus ipse praeda fuit;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:24)
hanc ego vel victor regno vel morte tenebo victus humum.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:199)
Adseritur ferro captivum vulgus, et omnes diversae vocis populi, quos traxerat hostis servitio, tandem dominorum strage redempti blanda cruentatis adfigunt oscula dextris desertosque lares et pignora laeta revisunt.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:243)
scilicet egregiis ornabere victor opimis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum46)
Herculeas vidit Fluvio luctante palaestras moenibus ex altis Calydon pretiumque labori Deianira fuit, cum pectore victor anhelo Alcides fremeret retroque Acheloius iret decolor:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae83)
ille, viro toto moriens, serpentibus imis vivit adhuc stridore ferox et parte rebelli victorem post fata petit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia56)
sed nati vicere patrem solique merentur victores audire Probi.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:25)
Haud procul exhausto laetus certamine victor caespite gramineo consederat arbore fultus adclines umeros;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:53)
"non me latet, inclite rector, quod tua pro Latio victricia castra laborant nec quod servitium rursus Furiaeque rebelles edomitae paribus sub te cecidere triumphis.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:66)
si metuis, si prava cupis, si duceris ira, servitii patiere iugum;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:142)

SEARCH

MENU NAVIGATION