라틴어 문장 검색

memoriae proditur Tiberium, quoties curia egrederetur, Graecis verbis in hunc modum eloqui solitum 'o homines ad servitutem paratos!
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 65장3)
Cornelio Cethego Visellio Varrone consulibus pontifices eorumque exemplo ceteri sacerdotes, cum pro incolumitate principis vota susciperent, Neronem quoque et Drusum isdem dis commendavere, non tam caritate iuvenum quam adulatione, quae moribus corruptis perinde anceps, si nulla et ubi nimia est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 17장1)
excubias ac labores ut unum e militibus pro incolumitate imperatoris malle.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 39장6)
ergo Narcissus, adsumptis quibus idem metus, non aliam spem incolumitatis Caesaris adfirmat quam si ius militum uno illo die in aliquem libertorum transferret, seque offert suscepturum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 33장3)
enimvero Caratacus huc illuc volitans illum diem, illam aciem testabatur aut reciperandae libertatis aut servitutis aeternae initium fore;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 34장2)
nam si vos omnibus imperitare vultis, sequitur ut omnes servitutem accipiant?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 37장5)
statuiturque ut ignaro domino ad id prolapsae in servitute, sin consensisset, pro libertis haberentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 53장2)
Vocabatur interim senatus votaque pro incolumitate principis consules et sacerdotes nuncupabant, cum iam exanimis vestibus et fomentis obtegeretur, dum quae res forent firmando Neronis imperio componuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 68장1)
at criminum manifestos merito ad servitutem retrahi, ut metu coerceantur quos beneficia non mutavissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 26장9)
quos vindicta patronus non liberaverit, velut vinclo servitutis attineri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 27장9)
ipse diversa simulatione maestus et quasi incolumitati suae infensus ac morti parentis inlacrimans.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 10장5)
non se, ut Burrum, diversas spes sed solam incolumitatem Neronis spectare;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 57장4)
sed ad senatum litteras misit de caede Sullae Plautique haud confessus, verum utriusque turbidum ingenium esse et sibi incolumitatem rei publicae magna cura haberi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 59장8)
solum incolumitati principis adversus insidiantem matrem subvenisse;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 62장6)
ceterum salutem suam incolumitate Pisonis inniti.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 60장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION