라틴어 문장 검색

Secuto omnium risu dispensatorem Caesar vocavit et sestertia centum milia numerare Graeculo iussit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 31:8)
L. Caecilius, cum C. Caesar aliis qui secum pila lusitabant centena sestertia, illi uni quinquaginta dari iussisset: Quid?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VI. 5:1)
Favente tibi me victus es, Laberi, a Syro statimque Publico palmam et Laberio anulum aureum cum quingentis sestertiis dedit.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 8:2)
Aesopum vero ex pari arte ducenties sestertium reliquisse filio constat.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 14:1)
Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:2)
9. Nec nos nec ballivi nostri seisiemus terram aliquam nec redditum pro debito aliquo, quamdiu catalla debitoris sufficiunt ad debitum reddendum;
(Magna Carta 11:1)
et si capitalis debitor defecerit in solucione debiti, non habens unde solvat, plegii respondeant de debito;
(Magna Carta 11:3)
Mutua viginti sestertia forte rogabam, Quae vel donanti non grave munus erat.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXX1)
Sola tibi fuerant sestertia, Miliche, centum, Quae tulit e sacra Leda redempta via.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXIII1)
Sunt tibi, confiteor, diffusi iugera campi Urbanique tenent praedia multa lares, Et servit dominae numerosus debitor arcae Sustentatque tuas aurea massa dapes.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXI1)
Praetorem pauper centum sestertia Gaurus Orabat cana notus amicitia, Dicebatque suis haec tantum deesse trecentis, Ut posset domino plaudere iustus eques.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXVII1)
Debitor usuram pariter sortemque negabit, Non reddet sterilis semina iacta seges:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XLII2)
Mutua te centum sestertia, Phoebe, rogavi, Cum mihi dixisses 'exigis ergo nihil?
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XX1)
Sex sestertia si statim dedisses, Cum dixti mihi 'Sume, tolle, dono', Deberem tibi, Paete, pro ducentis.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXX1)

SEARCH

MENU NAVIGATION