라틴어 문장 검색

Nam Hellanicus initio belli Peloponnesiaci fuisse quinque et sexaginta annos natus videtur, Herodotus tres et quinquaginta, Thucydides quadraginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXIII 3:1)
In legione sunt centuriae sexaginta, manipuli triginta, cohortes decem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, IV 7:3)
Solonem ergo accepimus, unum ex illo nobili numero sapientium, leges scripsisse Atheniensium, Tarquinio Prisco Romae regnante, anno regni eius tricesimo tertio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 4:1)
Annis deinde postea paulo pluribus quam viginti, pace cum Poenis facta, consulibus C. Claudio Centhone, Appii Caeci filio, et M. Tuditano, primus omnium L. Livius poeta tabulas docere Romae coepit post Sophoclis et Euripidis mortem annis plus fere centum et sexaginta, post Menandri annis circiter quinquaginta duobus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, XXI 42:1)
Erat autem ius interea paciscendi ac, nisi pacti forent, habebantur in vinculis dies sexaginta.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 47:1)
Verum circa mediam noctem cum sexaginta equitibus aufugit ad Bewleium in Nova Forresta, ubi ipse cum nonnullis ex comitibus suis nomina dederunt in asylum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 11:5)
Navigavit autem Gabatus (it ipse post reditum suum referebat, adducens etiam navigationis suae universae chartam) longe admodum versus occidentem qum quarta parte septentrionalis plagae iuxta boreale latus Terrae de Labrador usque dum ad latitudinem pervenisset sexaginta septem graduum cum dimidio, mare continuo reperiens apertum et pervium.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 16:11)
atque simul notantibus ad quantam distantiam (sexaginta scilicet ad minimum milliariorum) corpora, eaque tantum albicantia, subito hic apud nos cernantur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:8)
Et exiit ex eis radix peccatrix, Antiochus Epiphanes filius Antiochi regis, qui fuerat Romae obses, et regnavit in anno centesimo tricesimo septimo regni Graecorum.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장10)
Et sequenti anno congregavit virorum electorum sexaginta milia et equitum quinque milia, ut debellaret eos.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장28)
Et crediderunt ei. Et comprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die, secundum verbum quod scripsit:
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 7장16)
promittens regi per interpellationem argenti talenta trecenta sexaginta et ex reditu quodam alio talenta octoginta;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장8)
His igitur, qui commeant usque ad diem tricesimum mensis Xanthici, erit dextera cum securitate,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장30)
Nam xxxii quarta pars est totius summae, iiij vero tricesima secunda.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 13:9)
Et rusus super terminos hos xxxii secunda pars est totius summae, ii vero tricesima secunda;
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De numero pariter pari eiusque proprietatibus. 14:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION