라틴어 문장 검색

nam si gemini praecesserint, fratres addere non est necesse.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 281:2)
quod ne quis praecipi miretur, Ciceroni epistolis excidit, res mihi invisae visae sunt, , et carmine, O fortunatam natam me Consule . Etiam monosyllaba, si plura sunt, male continuabuntur, quia necesse est compositio multis clausulis concisa subsultet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 298:2)
nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:2)
quod ad multitudinem eorum attinet, si dixero multa milia hominum esse, ilico necesse est exterreamini, nisi adiunxero qui qualesque sint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 160:1)
quorum si unum quodlibet probare iudici potuerit, etiam si confessus erit se vi deiecisse, vincat necesse est vel non possedisse eum qui deiectus sit, vel vi ab se possedisse, vel clam, vel precario.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, PRO M. TVLLIO ORATIO, 19장 2:2)
si quidem nos ne cum volueritis quidem creare interdum poteritis, istos etiam si nolueritis necesse sit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 444:3)
Duae sunt etenim necessitates, simplex una, ueluti quod necesse est omnes homines esse mortales, altera condicionis, ut si aliquem ambulare scias eum ambulare necesse est. Quod enim quisque nouit id esse aliter ac notum est nequit, sed haec condicio minime se cum illam simplicem trahit.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 4:3)
Quae si decessisset vel prole relicta vel sine liberis, necesse illi fuisset regno cedere et in fortunam privatam redigi.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:25)
quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam, temperantia libidinem, ignaviam fortitudo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 60:6)
eo minus habeo necesse scribere aut etiam cogitare quid sim facturus, si acciderit ut leger.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 1 8:2)
nec definiri aiebant necesse esse quid esset cognitio aut perceptio aut, si verbum e verbo volumus, conprehensio, quam κατάλημψιν illi vocant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 23:4)
quod si probari nemini potest, illud certe probari omnibus necesse est, defensum esse iudicio absentem Quinctium.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 20장 3:1)
In quo tamen longius saepe progredimur, quod videmus non te haec solum esse lecturum, qui ea multo quam nos qui quasi docere videmur habeas notiora, sed hunc librum etiam si minus nostra commendatione, tuo tamen nomine divulgari necesse est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 31장 4:4)
nec si quid discere satis non est, ideo nec necesse est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 50:3)
quia, si probari posset, quod est tertium, nihil necesse fuerit dicere priora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 261:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION