라틴어 문장 검색

' Si non derides, si verum, lux mea, narras, Edisti numquam, Gellia, tu leporem.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIX3)
nam numquam metuis loqui quod aequum est, si te Sulla premat ferusque Carbo, si tristes Marti trucesque Cinnae, et si forte tuum caput latusque circumstent gladii triumvirales);
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Consentium106)
verum, senex, si te umquam in urbe offendero, numquam hercle quisquam me lenonem dixerit, si te non ludos pessimos dimisero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 522)
Si aliqua prudenter amare curaverit, inani nunquam debet poenitudine remorderi, et in nullo suae famae poterit pati dispendium.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 18:2)
Si enim abamico tamen modo sumpseris, nunquam illi tribuendo, illius amicitiam meritoperdes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 11:8)
igitur et priusquam causa ageretur, facile intellectu cuiuis fuit, qualisnam accusatio futura esset, cuius qui fuerat professor et machinator idem fieri auctor timeret, ac praesertim Sicinius Aemilianus, qui si quippiam ueri in me explorasset, nunquam profecto tam cunctanter hominem extraneum tot tantorumque criminum postulasset, qui auunculi sui testamentum quod uerum sciebat pro falso infamarit, tanta quidem pertinacia, ut, cum Lollius Vrbicus V. C. uerum uideri et ratum esse debere de consilio consularium uirorum pronuntiasset, contra clarissimam uocem iurauerit uecordissimus iste, tamen illud testamentum fictum esse, adeo ut aegre Lollius Vrbicus ab eius pernicie temperarit.
(아풀레이우스, 변명 2:7)
Verum hoc donec fiat - neque enim desperandum est illam te patriam posse adquirere vel iam adquirendam prudentissime cogitare, ad quam te pater etiam, qui in ista genuit, antecessit- - hoc ergo donec fiat, da nobis veniam, si propter patriam nostram, quam cupimus numquam relinquere, contristamus patriam tuam, quam cupis florentem relinquere.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 2:1)
Namque in oratione, quae inscripta est Si se Caelius tribunus plebis appellasset, Numquam, inquit, tacet, morbus tenet loquendi tamquam veternosum bibendi atque dormiendi.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XV 10:1)
Neque enim si velimus, ut in mari non nunquam conspeximus, in vivario multitudinem multorum pascere queamus, cum sit mollissimum genus, et servitutis indignantissimum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 7:4)
quod si per nullam talem Florentia introitur, nunquam Florentiam introibo. 9.
(단테 알리기에리, Epistolae 88:3)
- si peccati vos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:3)
per quem numquam iurare pudebit, Et quem, si steteris umquam cervice soluta, Tunc olim factura deum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:65)
numquam voluisset id quidem, sed, si voluisset, paruissem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 48:4)
Ab utroque autem causa perorata si quaereretur, uter praestaret orator, numquam profecto sapientis iudicium a iudicio vulgi discreparet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 53장 1:8)
Ille autem, si mehercule hoc, quod agit, numquam antea cogitasset, tamen latrocinantem se interfici mallet quam exulem vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM SECVNDA 16:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION