라틴어 문장 검색

Accersebantur autem murenae ad piscinas nostrae urbis ab usque freto Siculo, quod Rhegium a Messana dispescit.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 7:1)
Et si enumerare velim quam multi magnique auctores murenas e freto Siculo nobilitarint, longum fiat:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 8:1)
Ad victum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus vinum, Cassinas oleum, Tusculanus ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVI. 12:3)
Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, II. 8:3)
Qui saltus, Tiberine, tuos sacrumque Numici Litus arant Rutulosque exercent vomere colles Circaeumque iugum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 18:3)
quos primus omnium Aeschylus tragicus, vir utique Siculus, in litteras dedit, interpretationem quoque nominis eorum, quam Graeci ἐτυμολογίαν vocant, expressit versibus suis.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 17:2)
Nam cum Siciliam sterilis annus arefecisset, divino Palicorum responso admoniti Siculi heroi cuidam certum sacrificium celebraverunt, et revertit ubertas.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:2)
Qua gratia Siculi omne genus frugum congesserunt in aram Palicorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 22:3)
Callias autem in septima historia de rebus Siculis ita scribit:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIX. 25:2)
— Et Tiberis flumen vomit in mare salsum, unde et nunc vomitoria in spectaculis dicimus, unde homines glomeratim ingredientes in sedilia se fundunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 3:3)
Modum vero servat qui sui potens est et in mensa Sicula vel Asiana:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 24:2)
Ora ferox Siculae laxavit Mulciber Aetnae;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:12)
At postquam gemino tellus elisa profundo est, Extremi colles Siculo cessere Peloro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:60)
Hoc ubi virgineo conceptum est pectore numen, Humanam feriens animam sonat, oraque vatis Solvit, ceu Siculus flammis urgentibus Aetnam Undat apex:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:10)
Turbae sed mixtus inerti Sextus erat, Magno proles indigna parente, Qui mox, Scyllaeis exsul grassatus in undis, Polluit aequoreos Siculus pirata triumphos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 4:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION