라틴어 문장 검색

Que nullam retinet formam, quam singula mutant In uarias momenta uices, que sidera florum Iactat et in multo letatur gramine rupes, Dum leni Zephirus inspirat singula flatu.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:2)
Hic duo decurrunt fluuii quos diuidit ortus Dissimilis, dispar uultus, diuersa coloris Forma, sapor uarius, distans substancia fontis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 32:19)
Confertur tamen ad laudem titulumque fauoris Nobilitas augusta, genus presigne, parentes Ingenui, libertas libera, nobilis ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:26)
E tunicis egressa suis rosa purpurat ortos, Nec spinam matrem redolet, sed sponte creata Pullulat, atque nouos sine semine prodit in ortus.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 20:10)
Oculorum serena placiditas [0432C] amica blandiens claritate, gemelli praeferebat sideris novitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:9)
Miraculoso vero circuitu, aeternaque volatione ipsum diadema ab oriente peregrinans in occidens, reciprocando crebrius referebatur in ortum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:29)
In contradicenti latere throni, siderum pulchritudo jucundo scintillabat applausu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:54)
Qui tanti frigoris gelicido segnescebat, ut ipsum ex Saturno sidere genitum genialis naturae probaret conformitas.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:66)
Tertius astrites erat, in quo, caloris principatu castra metente, quadam proprietatis continuitate, Martii sideris legebatur effectus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:70)
reliquus vero Dionei sideris redolebat effectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:75)
Quae crystallino inargentata fulgore, lunaris sideris resplendebat effectu.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:78)
Hae sunt veris opes, et sua pallia, Telluris species, et sua sidera, Quae pictura suis artibus edidit, [0439C] Flores effigians arte sophistica.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:6)
Haec vestium ornamenta quamvis plenis suae splendicitatis flammarent ardoribus, earumdem tamen splendor sub puellaris splendoris sidere patiebatur eclipsim.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:1)
Firmamentum quasi suis cereis virgineum iter illuminans, ut solito plenius radiarent, suis imperavit sideribus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 5:10)
Tempus erat quo terra caput stellata rosarum, Contendit coelo sidere plena suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION