라틴어 문장 검색

Ne Suetonius quidem in tanto discrimine silebat:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 36장1)
neque tamen silebimus si quod senatus consultum adulatione novum aut patientia postremum fuit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장8)
agitur in exilium tamquam non siluisset quae viderat pertuleratque, proprio odio.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 20장2)
Nec ceterae nationes silebant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 47장1)
Surdae ad fortia consilia Vitellio aures:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 67장1)
silens agmen et velut longae exequiae;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 62장11)
Nec Civilis silentem struxit aciem, locum pugnae testem virtutis ciens:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 17장1)
vigiles flagitium suum ducis dedecore excusabant, tamquam iussi silere ne quietem eius turbarent;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 22장12)
ludos dedicationis Pompeiani theatri, quod ambustum restituerat, e tribunali posito in orchestra commisit, cum prius apud superiores aedes supplicasset perque mediam caueam sedentibus ac silentibus cunctis descendisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 21장 1:3)
"Nulla erit tam surda posteritas, nulla tam ingrata fama, quae non in caelum vos debitis laudibus ferat."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 8장 7:11)
Is, quod ex vultu quoque perspici poterat, similis attonito remotis arbitris cum iuvene secessit in templum arcana se et silenda adferre praefatus suspensumque expectatione per mutuam caritatem et pignora utriusque animi rogat, ut adfirmet iureiurando, quae commisisset, silentio esse tecturum.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 4:1)
"Quomodo autem tantum nefas sileam?"
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 9장 3:8)
Tum corripitur et, dum obligantur oculi, dum vestis exuitur, deos patrios, gentium iura nequiquam apud surdas aures invocabat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 11장 17:1)
Et illis ad silendum obstinatis Clitus paulatim maiore voce Philippi acta bellaque in Graecia gesta commemorat omnia praesentibus praeferens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 33:1)
"Surdas iamdudum aures pulso, aversos animos et infractos excitare conor."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 2장 14:51)

SEARCH

MENU NAVIGATION