라틴어 문장 검색

Praeter venustatem autem rerum atque verborum, in duobus libris nequaquam parem, in hoc equidem soleo animum attendere, quod quae Menander praeclare et apposite et facete scripsit, ea Caecilius, ne qua potuit quidem, conatus est enarrare, sed quasi minime probanda praetermisit et alia nescio quae mimica inculcavit et illud Menandri de vita hominum media sumptum, simplex et verum et delectabile, nescio quo pacto omisit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 13:1)
Nam, ut alias eorum inconcinnitates omittamus, simplices isti rufus et viridis colores singula quidem vocabula, multas autem species differentis habent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 5:1)
Quin potius, inquit, quod simplicius veriusque est, id dicimus?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIX 6:1)
quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 1:3)
nam hoc quidem pervolgatum est, definitionem omnem ex genere et differentia consistere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 11:2)
Quam definitionem significare volens, Lucretius poeta ita scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XV 5:1)
Ex eo id quoque simul disces, si modo assequi poteris quod in ea epistula scriptum est,' pluria sive ' plura' absolutum esse et simplex, non, ut tibi videtur, comparativum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 13:1)
Aliarum autem opinionum disciplinarumque auctores huic definitioni ita obstrepunt:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, II 5:1)
set quis ignorat, sacellum' et simplex verbum esse et non ex sacro et cella copulatum, sed ex sacro deminutum?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, XII 7:2)
Sed quis hostis et quid genus, quam formidandae vastitatis et quantum insolens provocator et cuimodi fuerit pugna decertatum, Q. Claudius primo Annalium purissime atque inlustrissime simplicique et incompta orationis antiquae suavitate descripsit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus, XIII 5:1)
Avarus simplexne vocabulum sit, an compositum et duplex, sicut P. Nigidio videtur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 1:1)
AVARUS non simplex vocabulum, sed iunctum copulatumque esse P. Nigidius dicit in undetricesimo.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, V 2:1)
Ea definitio si probe facta est, neque de imperio Cn.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 4:1)
Plebem autem Capito in eadem definitione seorsum a populo divisit, quoniam in populo omnis pars civitatis omnesque eius ordines contineantur, plebes vero ea dicatur, in qua gentes civium patriciae non insunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XX 6:1)
SIMPLICISSIMA suavitate et rei et orationis L. Piso Frugi usus est in primo Annali, cum de Romuli regis vita atque victu scriberet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XIV 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION