라틴어 문장 검색

Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum, post mortem fore ut aut putescat corpore posto aut flammis interfiat malisve ferarum, scire licet non sincerum sonere atque subesse caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 23:1)
cuius secunda pars sancit ne quid a dis petamus quod velle nos indecorum sit hominibus confiteri.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 6:3)
Marcelline, boni suboles sincera parentis, Horrida Parrhasio quem tegit ursa iugo, Ille vetus pro te patriusque quid optet amicus, Accipe et haec memori pectore vota tene:
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXV1)
Instanti, quo nec sincerior alter habetur Pectore nec nivea simplicitate prior, Si dare vis nostrae vires animosque Thaliae Et victura petis carmina, da quod amem.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXIII1)
"Nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram veritatem et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 27장 1:2)
"Ingratum est, cum sit litabilis hostia bonus animus et pura mens et sincera sententia."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 32장 1:8)
secerni autem blandus amicus a vero et internosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 120:1)
Nihil erat in eius oratione nisi sincerum, nihil nisi siccum atque sanum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 55장 2:4)
Thucydides enim rerum gestarum pronuntiator sincerus et grandis etiam fuit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 83장 2:10)
sin autem acutum prudens et idem sincerum et solidum et exsiccatum genus orationis probant nec illo graviore ornatu oratorio utuntur et hoc proprium esse Atticorum volunt, recte laudant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 84장 3:1)
aut, si nihil malum, nisi quod turpe, inhonestum, indecorum, pravum, flagitiosum, foedum - ut hoc quoque pluribus nominibus insigne faciamus - , quid praeterea dices esse fugiendum?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 18:3)
Ex quo intellegitur, quod verum, simplex sincerumque sit, id esse naturae hominis aptissimum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:3)
et iusta omnia decora sunt, iniusta contra, ut turpia, sic indecora.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:6)
Quod enim viriliter animoque magno fit, id dignum viro et decorum videtur, quod contra, id ut turpe, sic indecorum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 122:8)
natis sepulchre ipse est parens, indecorum videretur, quod eos fuisse iustos accepimus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 126:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION