라틴어 문장 검색

ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 6장 1:5)
Postero tertioque die abstineri, aqua tantummodo calida, si sitiet, adsumpta.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 15장 2:1)
Celerius tamen etiam panis mandendus quam uinum gustandum, siquidem huius usus praecipue periculosus ideoque in longius tempus differendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 6장 6:6)
Tritici quoque hemina in uino Aminaeo austero decoquitur, idque triticum ieiuno ac sitienti datur, superque id uinum id sorbetur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 26장 9:1)
Post vomitum, si stomachus infirmus est, paulum cibi, sed hujus idonei, gustandum, et aquae frigidae cyathi tres bibendi sunt, nisi tamen fauces vomitus exasperarit.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 23:1)
At qui tarde concoquunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quive propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, antequam conquiescant, duos tresve cyathos per tenuem fistulam bibant.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 3:1)
ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, VI Quaado potiones febricitantibus dari expediat. 1:7)
Celerius tamen etiam panis mandendus, quam vinum gustandum:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, VI De cervicis morbis. 6:6)
idque triticum jejuno ac sitienti datur;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 9:2)
qualis sitientibus arvis arida ieiunae seges interlucet aristae vel qualis gelidis pluma labente pruinis arboris inmoritur trunco brumalis hirundo.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:73)
pulsis dominentur aristis dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:93)
invisum miles sitiens haurire cruorem per varias vestes onerataque plaustra metallo transit et argenti cumulos et caedis avarus contemptas proculcat opes;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:238)
inde vago lapsu Libyam dispersus in omnem Aethiopum per mille ruit nigrantia regna et loca continuo solis damnata vapore inrorat populisque salus sitientibus errat per Meroën Blemyasque feros atramque Syenem.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Nilus7)
Dum crystalla puer contingere lubrica gaudet et gelidum tenero pollice versat onus, vidit perspicuo deprensas marmore lymphas, dura quibus solis parcere novit hiems, et siccum relegens labris sitientibus orbem inrita quaesitis oscula fixit aquis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVIII)1)
vel quis non sitiens sermonis mella politi deserat Orpheos blanda testudine cantus?
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:134)

SEARCH

MENU NAVIGATION