라틴어 문장 검색

Ubi pus ferri desiit, transeundum ad faciles quidem sed tamen validiores et frigidos cibos frigidamque aquam, sic ut agmen egelidis tamen initium fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장60)
si in pulmonem, praeter sternumenta et tussim est etiam capitis gravitas, lassitudo, sitis, aestus, biliosa urina.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장7)
Quo levato, si in destillatione crassa facta pituita est, vel in gravedine nares magis patent, balineo utendum est, multaque aqua prius calida, post egelida fovendum os caputque;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장20)
siti quanta maxime sustineri potest, pugnandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 5장31)
sed sic bibendum erit, ut sciamus huic morbo sitim prodesse.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 11장38)
Potui, nisi quid obstat, egelida aqua praestanda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 12장8)
potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장16)
Ubi incrementum constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장18)
Praeter ea vero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장6)
si vero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fovere, vel si venter dolet, iisdem egelidis, sic ut venter ipse mediocriter calentibus iuvetur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장14)
Quod si vehementer et vomitus et deiectio et sitis vexant, et adhuc subcruda sunt, quae vomuntur, nondum vino maturum tempus est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장15)
aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 18장16)
ex inferiore parte infundere pluviatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 19장22)
Potio esse debet egelida et frigidae propior;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 25장14)
Si postero quoque die fluet, plus edisse, sed vomere et, ex toto donec conquiescat, contra siti, fame, vomitu niti:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장14)

SEARCH

MENU NAVIGATION