라틴어 문장 검색

Postremo cum satis docuerimus hos esse deos, quorum insignem vim et inlustrem faciem videremus, solem dico et lunam et vagas stellas et inerrantes et caelum et mundum ipsum et earum rerum vim quae inessent in omni mundo cum magno usu et commoditate generis humani, efficitur omnia regi divina mente atque prudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 80:3)
quod si in Scythiam aut in Brittanniam sphaeram aliquis tulerit hanc quam nuper familiaris noster effecit Posidonius, cuius singulae conversiones idem efficiunt in sole et in luna et in quinque stellis errantibus quod efficitur in caelo singulis diebus et noctibus, quis in illa barbaria dubitet quin ea sphaera sit perfecta ratione;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 88:1)
solem deum esse lunamque, quorum alterum Apollinem Graeci alteram Dianam putant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 51:1)
si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo Leonis, fore ut [armis] Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus proelio vincerentur Dareusque moreretur, et, si puella nata biceps esset, seditionem in populo fore, corruptelam et adulterium domi, et, si mulier leonem peperisse visa esset, fore ut ab exteris gentibus vinceretur ea res publica, in qua id contigisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 174:1)
Solis defectiones itemque lunae praedicuntur in multos annos ab iis, qui siderum motus numeris persequuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 23:2)
si luna paulo ante solis ortum defecisset in signo Leonis, fore ut armis Dareus et Persae ab Alexandro et Macedonibus vincerentur Dareusque moreretur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 174:2)
solis defectiones itemque lunae praedicuntur in multos annos ab eis qui siderum cursus et motus numeris persequuntur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 23:2)
Eodem argumento Jupiter in Satellites suos omnes, Terraque in Lunam, & Sol in Planetas omnes primarios gravitabit.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 1~10 17:6)
Magnitudinem enim mediocrem computavimus, neglectis differentiis, quae à curvaturâ Orbis magni, majorique Solis actione in Lunam falcatam & novam quam in Gibbosam & plenam, oriri possint.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 21~30 46:22)
Designet Qpmaq Ellipsim, axe majore Qq, minore ab descriptam, QAq circulum circumscriptum, T Terram in utriusque centro communi, S Solem, p Lunam in Ellipsi moventem, & pm arcum quem data temporis particula quam minima describit, N & n Nodos linea Nn junctos, pK & mk perpendicula in axem Qq demissa & hinc inde producta, donec occurrant circulo in P & M, & lineae Nodorum in D & d.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 4:1)
Nam statuunt Astronomi Inclinationem Orbis Lunaris ad planum Eclipticae, ubi Nodi sunt in Quadraturis & Luna in oppositione Solis, esse quasi 5 gr.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 34:12)
Est igitur vis Lunae ad vim Solis per computationem priorem ut 5-7/15 ad 1, per posteriorem ut 7-1/3 ad 1.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 제안 31~38 45:8)
Sideraque et radiis circumdata solis imago, Lunaque , quae numquam quo prius , orbe micas , Noxque tenebrarum specie reverenda tuarum ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 4:4)
Natus es infelix , - ita di voluere - nec ulla Commoda nascenti stella levisve fuit . Non Venus affulsit , non illa Iuppiter hora , Lunaque non apto solque fuere loco , Nec satis utiliter positos tibi praebuit ignes Quem peperit magno lucida Maia Iovi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 10:7)
Mulier est “amicta sole, et luna sub pedibus eius, et super caput eius corona stellarum duodecim” (Apc 12,1).
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 306:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION