라틴어 문장 검색

et subvertam solium regnorum et conteram fortitudinem regnorum gentium et subvertam quadrigam et ascensores eius; et descendent equi et ascensores eorum, unusquisque percussus gladio fratris sui.
(불가타 성경, 하까이서, 2장22)
Et ipse exstruet templum Domini; et ipse portabit gloriam et sedebit et dominabitur super solio suo; et erit sacerdos ad dexteram eius, et consilium pacis erit inter illos duos.
(불가타 성경, 즈카르야서, 6장13)
Misso autem in Aegyptum Apollonio Menesthei filio propter ascensum ad solium Philometoris regis, cum cognovisset Antiochus alienum se ab illius negotiis effectum, propriae securitati consuluit; inde cum Ioppen venisset, se contulit Hierosolymam.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장21)
Qui perpetuo nixus solio
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 2:1)
Mores solio sanctaque calcant
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 32:1)
Quos uides sedere celsos solii culmine reges,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, IV 1:1)
si est, ante omnia in tepidario sedere, deinde ubi paululum conquierunt, intrare et descendere in solium;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장17)
tum multo oleo ungui leniter perfricari, iterum in solium descendere, post haec os aqua calida, deinde frigida fovere.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장18)
deinde in solium bene calidum descendendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 3장37)
ubi sudavit, in solium non descendere, sed multa calida aqua per caput se totum perfundere, tum tepida, deinde frigida, diutiusque ea caput quam ceteras partes perfundere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 4장11)
tum in solio descendendum est, atque ibi quoque videndum est, num sub primo contactu aquae calidae summa cutis inhorrescat, quod vix fieri potest, si priora recte cesserunt:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 17장24)
interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장61)
Quisquis autem fluore aeger est, cum venit in balineum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 6장72)
Itaque sub expectatione proximae accessionis, quae instare tertia potest, deducendus in balineum est, dandaque opera, ut per tempus horroris in solio sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 12장15)
Atque in ipso solio recte cibi aliquid adsumitur, aut si sine hoc frictio fuit, post eam protinus.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 22장30)

SEARCH

MENU NAVIGATION